4 Omnis terra adoret te, et psallat tibi ;psalmum dicat nomini tuo.
16 Cumque evigilasset Jacob de somno, ait : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.
17 Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cli.
4 Da illis secundum opera eorum,et secundum nequitiam adinventionum ipsorum.Secundum opera manuum eorum tribue illis ;redde retributionem eorum ipsis.
44 Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat.
45 Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David,
46 qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob.
47 Salomon autem dificavit illi domum.
48 Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit :
49 [Clum mihi sedes est :terra autem scabellum pedum meorum.Quam domum dificabitis mihi ? dicit Dominus :aut quis locus requietionis me est ?
50 Nonne manus mea fecit hc omnia ?]
12 Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :
13 et dicit eis : Scriptum est : Domus mea domus orationis vocabitur : vos autem fecistis illam speluncam latronum.
19 An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri ?
13 Et prope erat Pascha Judorum, et ascendit Jesus Jerosolymam :
14 et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.
15 Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit s, et mensas subvertit.
16 Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.
17 Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus domus tu comedit me.
1 Canticum graduum. [Ad te levavi oculos meos,qui habitas in clis.
15 si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, qu est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.
6 Christus vero tamquam filius in domo sua : qu domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.
10 Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius,ut inhabitet gloria in terra nostra.
6 Hc est generatio qurentium eum,qurentium faciem Dei Jacob.
1 [Hc dicit Dominus : Clum sedes mea,terra autem scabellum pedum meorum.Qu est ista domus quam dificabitis mihi ?et quis est iste locus quietis me ?
2 Omnia hc manus mea fecit,et facta sunt universa ista,dicit Dominus ;ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum,et contritum spiritu, et trementem sermones meos ?