16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ?
17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.
18 Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.
19 At illi cperunt contristari, et dicere ei singulatim : Numquid ego ?
20 Qui ait illis : Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.
21 Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo : v autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.
2 Et cna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariot :
3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit :
4 surgit a cna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, prcinxit se.
5 Deinde mittit aquam in pelvim, et cpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat prcinctus.
53 Litigabant ergo Judi ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ?
54 Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
55 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam ternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die.
56 Caro enim mea vere est cibus : et sanguis meus, vere est potus ;
57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
22 Et manducantibus illis, accepit Jesus panem : et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum.
23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis : et biberunt ex illo omnes.
24 Et ait illis : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.
25 Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.
20 Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne : in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
14 Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.
15 Et ait illis : Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.
16 Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.
26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.
7 Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.
4 Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi : ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo.
5 Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti.
6 Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ.
21 Cum hc dixisset Jesus, turbatus est spiritu : et protestatus est, et dixit : Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.
22 Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hsitantes de quo diceret.
23 Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus.
24 Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei : Quis est, de quo dicit ?
25 Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei : Domine, quis est ?
26 Respondit Jesus : Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Jud Simonis Iscariot.
27 Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus : Quod facis, fac citius.
28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
29 Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus : Eme ea qu opus sunt nobis ad diem festum : aut egenis ut aliquid daret.
30 Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.
33 Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.
34 Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.
15 Et ideo novi testamenti mediator est : ut morte intercedente, in redemptionem earum prvaricationum, qu erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt tern hreditatis.
16 Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris.
17 Testamentum enim in mortuis confirmatum est : alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.
17 Et accepto calice gratias egit, et dixit : Accipite, et dividite inter vos.
18 Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.
19 Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur : hoc facite in meam commemorationem.
20 Similiter et calicem, postquam cnavit, dicens : Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.
51 Ego sum panis vivus, qui de clo descendi.
26 Cnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite, et comedite : hoc est corpus meum.
27 Et accipiens calicem, gratias egit : et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes.
28 Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
29 Dico autem vobis : non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
30 Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.
23 Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem,
24 et gratias agens fregit, et dixit : Accipite, et manducate : hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur : hoc facite in meam commemorationem.
25 Similiter et calicem, postquam cnavit, dicens : Hic calix novum testamentum est in meo sanguine : hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.
26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.
27 Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
28 Probet autem seipsum homo : et sic de pane illo edat, et de calice bibat.
29 Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.
30 Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi.

20 Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cnam manducare.
21 Unusquisque enim suam cnam prsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.
22 Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum ? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent ? Quid dicam vobis ? laudo vos ? in hoc non laudo.
7 Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.
8 Et misit Petrum et Joannem, dicens : Euntes parate nobis pascha, ut manducemus.
9 At illi dixerunt : Ubi vis paremus ?
10 Et dixit ad eos : Ecce intrountibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aqu portans : sequimini eum in domum, in quam intrat,
11 et dicetis patrifamilias domus : Dicit tibi Magister : Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem ?
12 Et ipse ostendet vobis cnaculum magnum stratum, et ibi parate.
13 Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.
14 Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.
19 Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur : hoc facite in meam commemorationem.
20 Similiter et calicem, postquam cnavit, dicens : Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.
23 Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem,
24 et gratias agens fregit, et dixit : Accipite, et manducate : hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur : hoc facite in meam commemorationem.
25 Similiter et calicem, postquam cnavit, dicens : Hic calix novum testamentum est in meo sanguine : hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.
26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.
21 non potestis calicem Domini bibere, et calicem dmoniorum ; non potestis mens Domini participes esse, et mens dmoniorum.
5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus : simul et resurrectionis erimus.
6 Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.
7 Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato.
8 Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo,
9 scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur : mors illi ultra non dominabitur.
10 Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel : quod autem vivit, vivit Deo.