9 non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes : quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hreditate possideatis.
16 Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat : ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
1 [Qusierunt me qui ante non interrogabant ;invenerunt qui non qusierunt me.Dixi : Ecce ego, ecce ego,ad gentem qu non invocabat nomen meum.
38 Petrus vero ad illos : Pnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum : et accipietis donum Spiritus Sancti.
21 In hoc enim vocati estis : quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus :
14 ad destinatum persequor, ad bravium supern vocationis Dei in Christo Jesu.
15 sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum : et ipsi in omni conversatione sancti sitis :
16 quoniam scriptum est : Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.
24 Fidelis est, qui vocavit vos : qui etiam faciet.
9 qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, qu data est nobis in Christo Jesu ante tempora scularia.
4 Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestr.
9 Fidelis Deus : per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.
28 et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea qu non sunt, ut ea qu sunt destrueret :
29 ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.
14 in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem glori Domini nostri Jesu Christi.
28 Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti.