Comunhão com os Irmãos
11 Propter quod consolamini invicem, et dificate alterutrum, sicut et facitis.
9 Hospitales invicem sine murmuratione.
1 Canticum graduum. [Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini :qui statis in domo Domini,in atriis domus Dei nostri.
2 In noctibus extollite manus vestras in sancta,et benedicite Dominum.
3 Benedicat te Dominus ex Sion,qui fecit clum et terram.]
13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.
24 et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum :
25 non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.
10 caritate fraternitatis invicem diligentes : honore invicem prævenientes :
32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.
41 Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt : et apposit sunt in die illa anim circiter tria millia.
42 Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.
43 Fiebat autem omni anim timor : multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis.
44 Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia.
45 Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat.
46 Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,
47 collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.
6 Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus.
7 Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato.
11 De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum.
22 animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius :
16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.
1 Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis :
2 implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,
34 Mandatum novum do vobis : ut diligatis invicem : sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
9 [Melius est ergo duos esse simul quam unum ;habent enim emolumentum societatis su.
10 Si unus ceciderit, ab altero fulcietur.V soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.
11 Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo ;unus quomodo calefiet ?
12 Et si quispiam prvaluerit contra unum,duo resistunt ei ;funiculus triplex difficile rumpitur.