5 Numquid Sion dicet : Homo et homo natus est in ea,et ipse fundavit eam Altissimus ?
17 Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
13 Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana ;qui autem fidelis est animi, celat amici commissum.
21 Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.
9 Et scies, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt prcepta ejus in mille generationes :
22 Heth Misericordi Domini, quia non sumus consumpti ;quia non defecerunt miserationes ejus.
23 Heth Novi diluculo,multa est fides tua.
19 Tu autem, Domine, in ternum permanebis,solium tuum in generationem et generationem.
24 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo : petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
8 Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum : non dimittet, nec derelinquet te : noli timere, nec paveas.
17 illic passeres nidificabunt :herodii domus dux est eorum.
18 Montes excelsi cervis ;petra refugium herinaciis.
3 Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo.
34 Confitemini Domino, quoniam bonus :quoniam in ternum misericordia ejus.
13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana : fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.
18 Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos ;et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
22 Homo indigens misericors est,et melior est pauper quam vir mendax.
3 Jerusalem, qu dificatur ut civitas,cujus participatio ejus in idipsum.
9 Meus est Galaad, et meus est Manasses,et Ephraim susceptio capitis mei.Juda rex meus ;
8 Si ascendero in clum, tu illic es ;si descendero in infernum, ades.
8 Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deus : qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens.
3 Simplicitas justorum diriget eos,et supplantatio perversorum vastabit illos.
1 [Domine, Deus meus es tu ;exaltabo te, et confitebor nomini tuo :quoniam fecisti mirabilia,cogitationes antiquas fideles. Amen.