5 agat pnitentiam pro peccato,
13 Qui abscondit scelera sua non dirigetur ;qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
19 Pnitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra :
16 Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini : multum enim valet deprecatio justi assidua.
3 Cantate ei canticum novum ;bene psallite ei in vociferatione.
10 Corde enim creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem.
8 Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores : et purificate corda, duplices animo.
5 Diligit misericordiam et judicium ;misericordia Domini plena est terra.
12 Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam ternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.
5 peccavimus, iniquitatem fecimus, impie egimus, et recessimus : et declinavimus a mandatis tuis ac judiciis.
9 Si confiteamur peccata nostra : fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.
23 omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.
24 Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu,
9 Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.