Corpo Humano

28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.

29 Nemo enim umquam carnem suam odio habuit : sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam :

30 quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.

10 Aufer iram a corde tuo,et amove malitiam a carne tua :adolescentia enim et voluptas vana sunt.]

25 Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus : et non erubescebant.

7 Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terr, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vit, et factus est homo in animam viventem.

4 ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore :

5 non in passione desiderii, sicut et gentes, qu ignorant Deum :

12 His amplius, fili mi, ne requiras.Faciendi plures libros nullus est finis ;frequensque meditatio, carnis afflictio est.

1 Filii estote Domini Dei vestri : non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo :

2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, qu sunt super terram.

5 Quomodo ignoras qu sit via spiritus,et qua ratione compingantur ossa in ventre prgnantis,sic nescis opera Dei,qui fabricator est omnium.

2 propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquque suum virum habeat.

3 Uxori vir debitum reddat : similiter autem et uxor viro.

4 Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier.

19 An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri ?

20 Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.

14 Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo,et habitabunt recti cum vultu tuo.]

13 Esca ventri, et venter escis : Deus autem et hunc et has destruet : corpus autem non fornicationi, sed Domino : et Dominus corpori.

14 Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.

15 Si dixerit pes : Quoniam non sum manus, non sum de corpore : num ideo non est de corpore ?

16 Et si dixerit auris : Quoniam non sum oculus, non sum de corpore : num ideo est de corpore ?

17 Si totum corpus oculus : ubi auditus ? Si totum auditus : ubi odoratus ?

18 Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.

19 Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus ?

20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.

18 Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est : qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.

21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.

22 Et dificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem : et adduxit eam ad Adam.

23 Dixitque Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : hc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.

25 Ideo dico vobis, ne solliciti sitis anim vestr quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum ?

29 Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totus corpus tuum mittatur in gehennam.

30 Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.