9 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis : ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.
19 Ergo jam non estis hospites, et adven : sed estis cives sanctorum, et domestici Dei,
20 superdificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu :
21 in quo omnis dificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,
22 in quo et vos codificamini in habitaculum Dei in Spiritu.
5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, qu dicenda erant :
6 Christus vero tamquam filius in domo sua : qu domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.
4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo : qui autem omnia creavit, Deus est.
5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, qu dicenda erant :
6 Christus vero tamquam filius in domo sua : qu domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.
19 An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri ?
20 Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.
16 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis ?
17 Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
23 Respondit Jesus, et dixit ei : Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus ;
20 Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne : in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,
20 quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,
21 et sacerdotem magnum super domum Dei :
22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,
16 qui autem consensus templo Dei cum idolis ? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus : [Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos,et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.