Dependência do Senhor
5 Converte nos, Deus salutaris noster,et averte iram tuam a nobis.
7 Deus, tu conversus vivificabis nos,et plebs tua ltabitur in te.
8 Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum : non dimittet, nec derelinquet te : noli timere, nec paveas.
47 et noverit universa ecclesia hc, quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus : ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras.
7 Viriliter agite, et confortamini : nolite timere, nec paveatis regem Assyriorum, et universam multitudinem qu est cum eo : multo enim plures nobiscum sunt, quam cum illo.
8 Cum illo enim est brachium carneum : nobiscum Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster, pugnatque pro nobis. Confortatusque est populus hujuscemodi verbis Ezechi regis Juda.
9 Pedes sanctorum suorum servabit,et impii in tenebris conticescent :quia non in fortitudine sua roborabitur vir.
8 Justificationes tuas custodiam ;non me derelinquas usquequaque.
10 Unus e vobis persequetur hostium mille viros : quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit, sicut pollicitus est.
15 Quia hc dicit Dominus Deus, Sanctus Isral :Si revertamini et quiescatis, salvi eritis ;in silentio et in spe erit fortitudo vestra.Et noluistis,
5 Sic benedicam te in vita mea,et in nomine tuo levabo manus meas.
6 Et respondit, et ait ad me, dicens : Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens : Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum.
1 Si exieris ad bellum contra hostes tuos, et videris equitatus et currus, et majorem quam tu habeas adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos : quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra gypti.
7 Suscitans a terra inopem,et de stercore erigens pauperem :
8 ut collocet eum cum principibus,cum principibus populi sui.
5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo,et ne innitaris prudenti tu.
6 In omnibus viis tuis cogita illum,et ipse diriget gressus tuos.
5 Circumdederunt me dolores mortis,et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.
8 quorum os locutum est vanitatem,et dextera eorum dextera iniquitatis.
1 Psalmus David, priusquam liniretur. [Dominus illuminatio mea et salus mea : quem timebo ?Dominus protector vit me :a quo trepidabo ?
4 Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum : et hc est victoria, qu vincit mundum, fides nostra.
5 Ego sum vitis, vos palmites : qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.
6 Dixit autem Jonathas ad adolescentem armigerum suum : Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro nobis : quia non est Domino difficile salvare, vel in multis, vel in paucis.
13 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : state, et videte magnalia Domini qu facturus est hodie : gyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum.
14 Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis.