Desejos
26 Tota die concupiscit et desiderat ;qui autem justus est, tribuet, et non cessabit.
12 Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt : omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate.
1 Psalmus David. [Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta :ab homine iniquo et doloso erue me.
41 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
8 Sobrii estote, et vigilate : quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, qurens quem devoret :
4 per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit : ut per hc efficiamini divin consortes natur : fugientes ejus, qu in mundo est, concupiscenti corruptionem.
1 [Pepigi fdus cum oculis meis,ut ne cogitarem quidem de virgine.
13 Et ne nos inducas in tentationem,sed libera nos a malo. Amen.]
8 Et in semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te :nomen tuum et memoriale tuum in desiderio anim.
16 Dico autem : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.
28 aut ambulare super prunas,ut non comburantur plant ejus ?
2 concupiscitis, et non habetis : occiditis, et zelatis : et non potestis adipisci : litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.
10 Radix enim omnium malorum est cupiditas : quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus malis.
7 Quid ergo dicemus ? lex peccatum est ? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem : nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret : Non concupisces.
4 Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus.
16 quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vit : qu non est ex Patre, sed ex mundo est.
13 Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est : ipse autem neminem tentat.
5 Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere,quia facient sibi pennas quasi aquil, et volabunt in clum.
13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.
2 propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquque suum virum habeat.
17 Et mundus transit, et concupiscentia ejus : qui autem facit voluntatem Dei manet in ternum.
1 Fratres, etsi proccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana : fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.
21 Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
5 Mortificate ergo membra vestra, qu sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, qu est simulacrorum servitus :