O Deus do Impossível

20 Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium.

27 Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum.

27 Ait illis : Qu impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.

24 Propterea dico vobis, omnia qucumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.

2 [Scio quia omnia potes,et nulla te latet cogitatio.

23 Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat : Credo, Domine ; adjuva incredulitatem meam.

17 [Heu ! heu ! heu ! Domine Deus,ecce tu fecisti clum et terramin fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento :non erit tibi difficile omne verbum :

6 Hc dicit Dominus exercituum : Si videbitur difficile in oculis reliquiarum populi hujus in diebus illis, numquid in oculis meis difficile erit ? dicit Dominus exercituum.

5 Qui dat nivem sicut lanam ;nebulam sicut cinerem spargit.

26 Aspiciens autem Jesus, dixit illis : Apud homines hoc impossibile est : apud Deum autem omnia possibilia sunt.

34 Dixit autem Maria ad angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ?

35 Et respondens angelus dixit ei : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.

36 Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua : et hic mensis sextus est illi, qu vocatur sterilis :

37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.

38 Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini : fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.

23 hunc, definito consilio et prscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis :

24 quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.

13 Dixit autem Dominus ad Abraham : Quare risit Sara, dicens : Num vere paritura sum anus ?

14 Numquid Deo quidquam est difficile ? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.