1 In finem. Psalmus David.
2 [Cli enarrant gloriam Dei,et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.
3 Dies diei eructat verbum,et nox nocti indicat scientiam.
7 Subditus esto Domino, et ora eum.Noli mulari in eo qui prosperatur in via sua ;in homine faciente injustitias.
29 Fortitudo simplicis via Domini,et pavor his qui operantur malum.
1 Oratio David. [Exaudi, Domine, justitiam meam ;intende deprecationem meam.Auribus percipe orationem meam,non in labiis dolosis.
26 [In timore Domini fiducia fortitudinis,et filiis ejus erit spes.
1 Ipsi David intellectus. [Beati quorum remiss sunt iniquitates,et quorum tecta sunt peccata.
2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum,nec est in spiritu ejus dolus.
3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea,dum clamarem tota die.
4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua,conversus sum in rumna mea, dum configitur spina.
5 Delictum meum cognitum tibi feci,et injustitiam meam non abscondi.Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino ;et tu remisisti impietatem peccati mei.
4 quia factus es fortitudo pauperi,fortitudo egeno in tribulatione sua,spes a turbine,umbraculum ab stu ;spiritus enim robustorumquasi turbo impellens parietem.
1 Laus cantici David. [Qui habitat in adjutorio Altissimi,in protectione Dei cli commorabitur.
2 Dicet Domino : Susceptor meus es tu, et refugium meum ;Deus meus, sperabo in eum.
1 In finem, pro filiis Core. Psalmus.
5 Sic benedicam te in vita mea,et in nomine tuo levabo manus meas.
6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea,et labiis exsultationis laudabit os meum.
7 Si memor fui tui super stratum meum,in matutinis meditabor in te.
8 Quia fuisti adjutor meus,et in velamento alarum tuarum exsultabo.
9 et ipse judicabit orbem terr in quitate :judicabit populos in justitia.
10 Et factus est Dominus refugium pauperi ;adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.
3 Suscipiant montes pacem populo,et colles justitiam.
7 Bonus Dominus,et confortans in die tribulationis,et sciens sperantes in se.
8 Justificationes tuas custodiam ;non me derelinquas usquequaque.
9 Beth In quo corrigit adolescentior viam suam ?in custodiendo sermones tuos.
1 Psalmus ipsi David. [Ad te, Domine, clamabo ; Deus meus, ne sileas a me :nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.
2 Exaudi, Domine, vocem deprecationis me dum oro ad te ;dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
3 Ne simul trahas me cum peccatoribus,et cum operantibus iniquitatem ne perdas me ;qui loquuntur pacem cum proximo suo,mala autem in cordibus eorum.
1 Psalmus cantici, in die sabbati.
2 [Bonum est confiteri Domino,et psallere nomini tuo, Altissime :
3 ad annuntiandum mane misericordiam tuam,et veritatem tuam per noctem,
4 in decachordo, psalterio ;cum cantico, in cithara.