14 Jesus vero ait eis : Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire : talium est enim regnum clorum.
6 Proverbium est : adolescens juxta viam suam ;etiam cum senuerit, non recedet ab ea.
13 universos filios tuos doctos a Domino,et multitudinem pacis filiis tuis.
15 Videntes autem principes sacerdotum et scrib mirabilia qu fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes : Hosanna filio David : indignati sunt,
16 et dixerunt ei : Audis quid isti dicunt ? Jesus autem dixit eis : Utique. Numquam legistis : Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem ?
1 In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Quis, putas, major est in regno clorum ?
2 Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum,
3 et dixit : Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum clorum.
4 Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno clorum.
15 Amen dico vobis : Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.
16 Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.
36 Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit : et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.
37 Respondit illi Joannes, dicens : Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.
10 Videte ne contemnatis unum ex his pusillis : dico enim vobis, quia angeli eorum in clis semper vident faciem Patris mei, qui in clis est.
20 Filii, obedite parentibus per omnia : hoc enim placitum est in Domino.
21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.
24 Benedicat tibi Dominus, et custodiat te.
25 Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui.
26 Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem.
3 Uxor tua sicut vitis abundansin lateribus domus tu ;filii tui sicut novell olivarumin circuitu mens tu.
1 Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est.
2 Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione :
3 ut bene sit tibi, et sis longvus super terram.
4 Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros : sed educate illos in disciplina et correptione Domini.