6 Fnerabis gentibus multis, et ipse a nullo accipies mutuum. Dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur.
7 Dives pauperibus imperat,et qui accipit mutuum servus est fnerantis.
7 Reddite ergo omnibus debita : cui tribulatum, tributum : cui vectigal, vectigal : cui timorem, timorem : cui honorem, honorem.
12 et dimitte nobis debita nostra,sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
5 Sint mores sine avaritia, contenti prsentibus : ipse enim dixit : Non te deseram, neque derelinquam :
27 [Noli prohibere benefacere eum qui potest :si vales, et ipse benefac.
30 Omni autem petenti te, tribue : et qui aufert qu tua sunt, ne repetas.
24 Nemo potest duobus dominis servire : aut enim unum odio habebit, et alterum diliget : aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammon.
21 Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi,quoniam sequebar bonitatem.
28 Quis enim ex vobis volens turrim dificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum,
8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis : qui enim diligit proximum, legem implevit.
11 Substantia festinata minuetur ;qu autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.