22 Ortus est sol, et congregati sunt,et in cubilibus suis collocabuntur.
9 scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur : mors illi ultra non dominabitur.
8 Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.
9 Vos autem in carne non estis, sed in spiritu : si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.
8 Sobrii estote, et vigilate : quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, qurens quem devoret :
9 cui resistite fortes in fide : scientes eamdem passionem ei qu in mundo est vestr fraternitati fieri.
24 Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium ? Sic currite ut comprehendatis.
25 Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant : nos autem incorruptam.
26 Ego igitur sic curro, non quasi in incertum : sic pugno, non quasi arem verberans :
27 sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo : ne forte cum aliis prdicaverim, ipse reprobus efficiar.
20 Nostra autem conversatio in clis est : unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum,
21 qui reformabit corpus humilitatis nostr, configuratum corpori claritatis su, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia.
7 Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris : sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.
2 somnium vidi, quod perterruit me : et cogitationes me in strato meo, et visiones capitis mei conturbaverunt me.
3 Et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, et ut solutionem somnii indicarent mihi.
13 Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus cli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit : et in conspectu ejus obtulerunt eum.
14 Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum : et omnes populi, tribus, et lingu ipsi servient : potestas ejus, potestas terna, qu non auferetur : et regnum ejus, quod non corrumpetur.
22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,
23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.
7 Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.
19 In multiloquio non deerit peccatum,qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.
11 Totum spiritum suum profert stultus ;sapiens differt, et reservat in posterum.
4 ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore :
5 non in passione desiderii, sicut et gentes, qu ignorant Deum :
5 Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,
6 in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,
7 in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.
6 Parvulus enim natus est nobis,et filius datus est nobis,et factus est principatus super humerum ejus :et vocabitur nomen ejus,Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis,Pater futuri sculi, Princeps pacis.
7 Multiplicabitur ejus imperium,et pacis non erit finis ;super solium David, et super regnum ejus sedebit,ut confirmet illud et corroboretin judicio et justitia,amodo usque in sempiternum :zelus Domini exercituum faciet hoc.]
28 Sicut urbs patens et absque murorum ambitu,ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.]
9 Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.
11 Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,
12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et scularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sculo,
13 exspectantes beatam spem, et adventum glori magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi :
22 Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
23 Unusquisque autem in suo ordine, primiti Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.
24 Deinde finis : cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.
25 Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.
32 Melior est patiens viro forti,et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.
13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis su,
14 in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum :
1 Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini : quia qui passus est in carne, desiit a peccatis :
2 ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.
3 Sufficit enim prteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus.
4 In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuri confusionem, blasphemantes.
5 Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos.
2 [Potestas et terror apud eum est,qui facit concordiam in sublimibus suis.
13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana : fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.
20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in clestibus :
21 supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sculo, sed etiam in futuro.