20 Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne : in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
12 Qui habet Filium, habet vitam : qui non habet Filium, vitam non habet.
17 Jesus autem respondit eis : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.
18 Propterea ergo magis qurebant eum Judi interficere : quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, qualem se faciens Deo.Respondit itaque Jesus, et dixit eis :
16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam ternam.
3 qui cum sit splendor glori, et figura substanti ejus, portansque omnia verbo virtutis su, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis :
4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius pr illis nomen hreditavit.
6 Parvulus enim natus est nobis,et filius datus est nobis,et factus est principatus super humerum ejus :et vocabitur nomen ejus,Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis,Pater futuri sculi, Princeps pacis.
15 Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo.
9 In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum.
10 In hoc est caritas : non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.
21 Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.
22 Neque enim Pater judicat quemquam : sed omne judicium dedit Filio,
23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem ; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.
16 Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cli : et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.
17 Et ecce vox de clis dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.
10 Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus : multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius.
8 Qui facit peccatum, ex diabolo est : quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.
25 Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei : et qui audierint, vivent.
26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso :
12 Quotquot autem receperunt eum,dedit eis potestatem filios Dei fieri,his qui credunt in nomine ejus :
13 qui non ex sanguinibus,neque ex voluntate carnis,neque ex voluntate viri,sed ex Deo nati sunt.
13 Venit autem Jesus in partes Csare Philippi : et interrogabat discipulos suos, dicens : Quem dicunt homines esse Filium hominis ?
14 At illi dixerunt : Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis.
15 Dicit illis Jesus : Vos autem, quem me esse dicitis ?
16 Respondens Simon Petrus dixit : Tu es Christus, Filius Dei vivi.
18 Deum nemo vidit umquam :unigenitus Filius, qui est in sinu Patris,ipse enarravit.]
4 At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,
5 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
6 Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater.
14 Et Verbum caro factum est,et habitavit in nobis :et vidimus gloriam ejus,gloriam quasi unigeniti a Patreplenum grati et veritatis.