Filhos de Deus
31 Hc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei : et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.
16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam ternam.
26 Omnes enim filii Dei estis per fidem, qu est in Christo Jesu.
27 Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.
9 Beati pacifici : quoniam filii Dei vocabuntur.
1 Filii estote Domini Dei vestri : non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo :
2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, qu sunt super terram.
14 Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.
15 Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater).
15 Dicit illis Jesus : Vos autem, quem me esse dicitis ?
16 Respondens Simon Petrus dixit : Tu es Christus, Filius Dei vivi.
17 Respondens autem Jesus, dixit ei : Beatus es Simon Bar Jona : quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in clis est.
16 Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.
1 Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos : quia non novit eum.
7 Itaque jam non est servus, sed filius : quod si filius, et hres per Deum.
12 Quotquot autem receperunt eum,dedit eis potestatem filios Dei fieri,his qui credunt in nomine ejus :
13 qui non ex sanguinibus,neque ex voluntate carnis,neque ex voluntate viri,sed ex Deo nati sunt.
10 In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum :
7 In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus : quis enim filius, quem non corripit pater ?
8 quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes : ergo adulteri, et non filii estis.
8 id est, non qui filii carnis, hi filii Dei : sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine.
4 At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,
5 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
10 Et erit numerus filiorum Isral quasi arena maris, qu sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis : Non populus meus vos : dicetur eis : Filii Dei viventis.