24 Nemo potest duobus dominis servire : aut enim unum odio habebit, et alterum diliget : aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammon.
3 Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos :
9 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, qu mergunt homines in interitum et perditionem.
36 Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum anim su faciat ?
5 Mortificate ergo membra vestra, qu sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, qu est simulacrorum servitus :
26 Tota die concupiscit et desiderat ;qui autem justus est, tribuet, et non cessabit.
10 Radix enim omnium malorum est cupiditas : quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus malis.
10 Ubi mult sunt opes,multi et qui comedunt eas.Et quid prodest possessori,nisi quod cernit divitias oculis suis ?
15 Dixitque ad illos : Videte, et cavete ab omni avaritia : quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his qu possidet.
19 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra : ubi rugo, et tinea demolitur : et ubi fures effodiunt, et furantur.
20 Thesaurizate autem vobis thesauros in clo, ubi neque rugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.
11 Substantia festinata minuetur ;qu autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
6 Ideo enim et tributa præstatis : ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes.
15 Miserabilis prorsus infirmitas :quomodo venit, sic revertetur.Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum ?
4 Noli laborare ut diteris,sed prudenti tu ponde modum.