22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,
23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.
5 Modestia vestra nota sit omnibus hominibus : Dominus prope est.
17 Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum.
18 Non quras ultionem, nec memor eris injuri civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
1 Caritas fraternitatis maneat in vobis,
2 et hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis.
5 In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt : tempus redimentes.
6 Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
1 [Responsio mollis frangit iram ;sermo durus suscitat furorem.
13 Non ergo amplius invicem judicemus : sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum.
24 Favus mellis composita verba ;dulcedo anim sanitas ossium.
20 Amen, amen dico vobis : qui accipit si quem misero, me accipit ; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.
12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordi, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam :
10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
9 Hc ait Dominus exercituum, dicens : Judicium verum judicate, et misericordiam et miserationes facite, unusquisque cum fratre suo.
10 Et viduam, et pupillum, et advenam, et pauperem nolite calumniari : et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo.