18 Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri ;et ideo exaltabitur parcens vobis,quia Deus judicii Dominus :beati omnes qui exspectant eum !
1 Canticum graduum David. [Domine, non est exaltatum cor meum,neque elati sunt oculi mei,neque ambulavi in magnis,neque in mirabilibus super me.
2 Si non humiliter sentiebam,sed exaltavi animam meam :sicut ablactatus est super matre sua,ita retributio in anima mea.
13 Propter quod succincti lumbos mentis vestr, sobrii, perfecte sperate in eam, qu offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi :
25 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
6 Hc est generatio qurentium eum,qurentium faciem Dei Jacob.
1 Misit quoque Ezechias ad omnem Isral et Judam : scripsitque epistolas ad Ephraim et Manassen ut venirent ad domum Domini in Jerusalem, et facerent Phase Domino Deo Isral.
2 Inito ergo consilio regis et principum, et universi ctus Jerusalem, decreverunt ut facerent Phase mense secundo.
3 Non enim potuerant facere in tempore suo, quia sacerdotes qui possent sufficere, sanctificati non fuerant, et populus nondum congregatus fuerat in Jerusalem.
4 Placuitque sermo regi, et omni multitudini.
5 Et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Isral, de Bersabee usque Dan, ut venirent, et facerent Phase Domino Deo Isral in Jerusalem : multi enim non fecerant sicut lege prscriptum est.
6 Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio, et principum ejus, in universum Isral et Judam, juxta id quod rex jusserat, prdicantes : Filii Isral, revertimini ad Dominum Deum Abraham, et Isaac, et Isral : et revertetur ad reliquias qu effugerunt manum regis Assyriorum.
7 Nolite fieri sicut patres vestri et fratres, qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum, qui tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis.
8 Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri : tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium ejus quod sanctificavit in ternum : servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris ejus.
9 Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxerunt captivos, et revertentur in terram hanc : pius enim et clemens est Dominus Deus vester, et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum.
10 Igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque ad Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos.
11 Attamen quidam viri ex Aser, et Manasse, et Zabulon acquiescentes consilio, venerunt Jerusalem.
12 In Juda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum, ut facerent juxta prceptum regis et principum verbum Domini.
13 Congregatique sunt in Jerusalem populi multi ut facerent solemnitatem azymorum, in mense secundo :
14 et surgentes destruxerunt altaria qu erant in Jerusalem, atque universa in quibus idolis adolebatur incensum, subvertentes, projecerunt in torrentem Cedron.
15 Immolaverunt autem Phase quartadecima die mensis secundi. Sacerdotes quoque atque Levit tandem sanctificati, obtulerunt holocausta in domo Domini :
16 steteruntque in ordine suo juxta dispositionem et legem Moysi hominis Dei : sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum,
17 eo quod multa turba sanctificata non esset : et idcirco immolarent Levit Phase his qui non occurrerant sanctificari Domino.
18 Magna etiam pars populi de Ephraim, et Manasse, et Issachar, et Zabulon, qu sanctificata non fuerat, comedit Phase non juxta quod scriptum est : et oravit pro eis Ezechias, dicens : Dominus bonus propitiabitur
19 cunctis, qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum : et non imputabit eis quod minus sanctificati sunt.
20 Quem exaudivit Dominus, et placatus est populo.
21 Feceruntque filii Isral, qui inventi sunt in Jerusalem, solemnitatem azymorum septem diebus in ltitia magna, laudantes Dominum per singulos dies : Levit quoque et sacerdotes per organa qu suo officio congruebant.
22 Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intelligentiam bonam super Domino : et comederunt septem diebus solemnitatis, immolantes victimas pacificorum, et laudantes Dominum Deum patrum suorum.
23 Placuitque univers multitudini ut celebrarent etiam alios dies septem : quod et fecerunt cum ingenti gaudio.
24 Ezechias enim rex Juda prbuerat multitudini mille tauros, et septem millia ovium : principes vero dederant populo tauros mille, et oves decem millia : sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo.
25 Et hilaritate perfusa omnis turba Juda, tam sacerdotum et Levitarum, quam univers frequenti qu venerat ex Isral : proselytorum quoque de terra Isral, et habitantium in Juda.
26 Factaque est grandis celebritas in Jerusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Isral in ea urbe non fuerat.
27 Surrexerunt autem sacerdotes atque Levit benedicentes populo : et exaudita est vox eorum, pervenitque oratio in habitaculum sanctum cli.
9 qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, qu data est nobis in Christo Jesu ante tempora scularia.
14 Peccatum enim vobis non dominabitur : non enim sub lege estis, sed sub gratia.
24 Sed nihil horum vereor : nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium grati Dei.
16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam ternam.
21 ut sicut regnavit peccatum in mortem : ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam, per Jesum Christum Dominum nostrum.
8 Ascendunt montes, et descendunt campi,in locum quem fundasti eis.
10 Deus autem omnis grati, qui vocavit nos in ternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.
4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,
5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati),
8 Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis : Dei enim donum est :
9 non ex operibus, ut ne quis glorietur.
21 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
11 Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,
12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et scularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sculo,
24 Benedicat tibi Dominus, et custodiat te.
25 Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui.
26 Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem.
23 omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.
24 Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu,
15 Sed non sicut delictum, ita et donum : si enim unius delicto multi mortui sunt : multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit.
15 Quid ergo ? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia ? Absit.
14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum : dimittet et vobis Pater vester clestis delicta vestra.
13 Qui abscondit scelera sua non dirigetur ;qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
16 Adeamus ergo cum fiducia ad thronum grati : ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.