Guardar o Coração

1 Igitur, si consurrexistis cum Christo : qu sursum sunt qurite, ubi Christus est in dextera Dei sedens :

23 Omni custodia serva cor tuum,quia ex ipso vita procedit.

26 Prbe, fili mi, cor tuum mihi,et oculi tui vias meas custodiant.

5 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.

6 Eruntque verba hc, qu ego prcipio tibi hodie, in corde tuo :

8 Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores : et purificate corda, duplices animo.

1 [Fili mi, ne obliviscaris legis me,et prcepta mea cor tuum custodiat :

2 longitudinem enim dierum, et annos vit, et pacem,apponent tibi.

6 Nihil solliciti sitis : sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestr innotescant apud Deum.

7 Et pax Dei, qu exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.

7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum ;molas leonum confringet Dominus.

2 Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri : ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.

2 Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas,qui tribulant me inimici mei,ipsi infirmati sunt et ceciderunt.

3 Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum ;si exsurgat adversum me prlium, in hoc ego sperabo.

8 Beati mundo corde : quoniam ipsi Deum videbunt.

8 Non recedat volumen legis hujus ab ore tuo : sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia qu scripta sunt in eo : tunc diriges viam tuam, et intelliges eam.

8 Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra : quoniam adventus Domini appropinquavit.

45 Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum : et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.

3 Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus.Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum ;protector meus, et cornu salutis me, et susceptor meus.

4 Laudans invocabo Dominum,et ab inimicis meis salvus ero.

5 Circumdederunt me dolores mortis,et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.

10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ;speravi in misericordia Dei, in ternum et in sculum sculi.

46 et dixit ad eos : Ponite corda vestra in omnia verba, qu ego testificor vobis hodie : ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa qu scripta sunt legis hujus :