8 Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
7 Carissimi, diligamus nos invicem : quia caritas ex Deo est. Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum.
19 loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,
15 Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum : si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.
16 Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum.
40 Et respondens rex, dicet illis : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
17 Ferrum ferro exacuitur,et homo exacuit faciem amici sui.
15 Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum : si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.
16 Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum.
17 Quod si non audierit eos : dic ecclesi. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
18 Amen dico vobis, qucumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in clo : et qucumque solveritis super terram, erunt soluta et in clo.
19 Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in clis est.
20 Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
25 non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.
35 Sic et Pater meus clestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.
22 animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius :
16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.
17 Omni tempore diligit qui amicus est,et frater in angustiis comprobatur.
17 Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum.
10 [Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris,et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tu.Melior est vicinus juxtaquam frater procul.
35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.
24 Vir amabilis ad societatemmagis amicus erit quam frater.]
34 Mandatum novum do vobis : ut diligatis invicem : sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
35 In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
1 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem : juvenes, ut fratres :
2 anus, ut matres : juvenculas, ut sorores in omni castitate :
10 Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est.
20 Si quis dixerit, Quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem vidit, Deum, quem non vidit, quomodo potest diligere ?
1 Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo.