10 Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare.
11 Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens :
19 Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non poterant adire eum pr turba.
31 Et veniunt mater ejus et fratres : et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum,
32 et sedebat circa eum turba : et dicunt ei : Ecce mater tua et fratres tui foris qurunt te.
33 Et respondens eis, ait : Qu est mater mea et fratres mei ?
34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait : Ecce mater mea et fratres mei.
35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.
55 Nonne hic est fabri filius ? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas ?
56 et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt ? unde ergo huic omnia ista ?
14 Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus.
17 Dicit ei Jesus : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum : vade autem ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum.
19 alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini.
3 Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judam, ut et discipuli tui videant opera tua, qu facis.
4 Nemo quippe in occulto quid facit, et qurit ipse in palam esse : si hc facis, manifesta teipsum mundo.
5 Neque enim fratres ejus credebant in eum.
46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foras, qurentes loqui ei.