10 Ipse vero scit viam meam,et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.
11 Vestigia ejus secutus est pes meus :viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.
2 In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir : potest etiam freno circumducere totum corpus.
24 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo : petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
31 Deus, immaculata via ejus ;eloquium Domini igne examinatum :scutum est omnium sperantium in se.
17 Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
7 Custodiet rectorum salutem,et proteget gradientes simpliciter,
1 Canticum graduum. [Ad Dominum cum tribularer clamavi,et exaudivit me.
14 Super omnia autem hc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis :
10 Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi : ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata : sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.
11 Hc locutus sum vobis : ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
21 Ait illi Jesus : Si vis perfectus esse, vade, vende qu habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in clo : et veni, sequere me.
2 Dixi Domino : Deus meus es tu,quoniam bonorum meorum non eges.
3 Sanctis qui sunt in terra ejus,mirificavit omnes voluntates meas in eis.
2 Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri : ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.
27 Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hc est : visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sculo.
1 Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis :
2 implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,
3 nihil per contentionem, neque per inanem gloriam : sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,
4 non qu sua sunt singuli considerantes, sed ea qu aliorum.
5 Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu :
6 qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se qualem Deo :
7 sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
8 Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
9 Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen :
10 ut in nomine Jesu omne genu flectatur clestium, terrestrium et infernorum,
11 et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.
12 Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in prsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.
13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.
14 Omnia autem facite sine murmurationibus et hsitationibus :
15 ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis prav et pervers : inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,
16 verbum vit continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.
17 Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestr, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.
18 Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.
19 Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos : ut et ego bono animo sim, cognitis qu circa vos sunt.
20 Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.
21 Omnes enim qu sua sunt qurunt, non qu sunt Jesu Christi.
22 Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.
23 Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro qu circa me sunt.
24 Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.
25 Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis me, mittere ad vos :
26 quoniam quidem omnes vos desiderabat : et mstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.
27 Nam et infirmatus est usque ad mortem : sed Deus misertus est ejus : non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.
28 Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.
29 Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote ;
30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.
15 Videte ne quis malum pro malo alicui reddat : sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.
9 et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis tern,