5 Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu :
6 qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se qualem Deo :
7 sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
15 Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo.
9 Dicit ei Jesus : Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me ? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis : Ostende nobis Patrem ?
10 Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ? Verba qu ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera.
30 Ego et Pater unum sumus.
40 Dicit ei Jesus : Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei ?
4 Vere languores nostros ipse tulit,et dolores nostros ipse portavit ;et nos putavimus eum quasi leprosum,et percussum a Deo, et humiliatum.
4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent :
5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
15 Dicit illis Jesus : Vos autem, quem me esse dicitis ?
16 Respondens Simon Petrus dixit : Tu es Christus, Filius Dei vivi.
17 Respondens autem Jesus, dixit ei : Beatus es Simon Bar Jona : quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in clis est.
57 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.
6 Dicit ei Jesus : Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
23 Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium : et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
20 Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne : in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
27 Deinde dicit Thom : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum : et noli esse incredulus, sed fidelis.
28 Respondit Thomas, et dixit ei : Dominus meus et Deus meus.
9 Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
12 et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub clo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.
14 Et Verbum caro factum est,et habitavit in nobis :et vidimus gloriam ejus,gloriam quasi unigeniti a Patreplenum grati et veritatis.
15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, qu in vobis est, spe.
8 Qui facit peccatum, ex diabolo est : quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.
10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, qu prparavit Deus ut in illis ambulemus.
17 Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi.
30 Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, qu non sunt scripta in libro hoc.
31 Hc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei : et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.
54 Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terrmotu, et his qu fiebant, timuerunt valde, dicentes : Vere Filius Dei erat iste.
15 Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo.
9 In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum.
5 Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu :
38 Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.
5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus :
11 Et vidi clum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat et pugnat.
12 Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse.
13 Et vestitus erat veste aspersa sanguine : et vocatur nomen ejus : Verbum Dei.
14 Et exercitus qui sunt in clo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo.
15 Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea : et ipse calcat torcular vini furoris ir Dei omnipotentis.
16 Et habet in vestimento et in femore suo scriptum : Rex regum et Dominus dominantium.
13 Ait Moyses ad Deum : Ecce ego vadam ad filios Isral, et dicam eis : Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi : Quod est nomen ejus ? quid dicam eis ?
14 Dixit Deus ad Moysen : Ego sum qui sum. Ait : Sic dices filiis Isral : Qui est, misit me ad vos.
25 Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei : et qui audierint, vivent.
21 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
1 [In principio erat Verbum,et Verbum erat apud Deum,et Deus erat Verbum.
2 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
20 Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
6 Qui dicit illis : Nolite expavescere : Jesum quritis Nazarenum, crucifixum : surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.
58 Dixit eis Jesus : Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.
16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam ternam.
17 Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
18 Qui credit in eum, non judicatur ; qui autem non credit, jam judicatus est : quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.
12 Hoc est prceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.
18 Propterea ergo magis qurebant eum Judi interficere : quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, qualem se faciens Deo.Respondit itaque Jesus, et dixit eis :
21 Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est clum :
22 et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum : et vox de clo facta est : Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi.
15 et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore : et grati estote.
25 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter :
9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter :
10 et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis :
61 Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei : Tu es Christus Filius Dei benedicti ?
62 Jesus autem dixit illi : Ego sum : et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cli.
6 Parvulus enim natus est nobis,et filius datus est nobis,et factus est principatus super humerum ejus :et vocabitur nomen ejus,Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis,Pater futuri sculi, Princeps pacis.
20 Amen, amen dico vobis : qui accipit si quem misero, me accipit ; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.
21 Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.
22 Neque enim Pater judicat quemquam : sed omne judicium dedit Filio,
23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem ; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.
3 qui cum sit splendor glori, et figura substanti ejus, portansque omnia verbo virtutis su, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis :
4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius pr illis nomen hreditavit.
25 Dixit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet :
27 Ait illis : Qu impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.
28 et ego vitam ternam do eis, et non peribunt in ternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
29 Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est : et nemo potest rapere de manu Patris mei.
30 Ego et Pater unum sumus.
5 Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei ?
17 Jesus autem respondit eis : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.
18 Propterea ergo magis qurebant eum Judi interficere : quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, qualem se faciens Deo.Respondit itaque Jesus, et dixit eis :
36 Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam : et ait eunuchus : Ecce aqua : quid prohibet me baptizari ?
37 Dixit autem Philippus : Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait : Credo Filium Dei esse Jesum Christum.
38 Et jussit stare currum : et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum.
27 Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum.
5 Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras ;attritus est propter scelera nostra :disciplina pacis nostr super eum,et livore ejus sanati sumus.
9 In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum.
10 In hoc est caritas : non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.
14 Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit clos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem.
15 Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris : tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato.
1 [In principio erat Verbum,et Verbum erat apud Deum,et Deus erat Verbum.
2 Hoc erat in principio apud Deum.
3 Omnia per ipsum facta sunt :et sine ipso factum est nihil, quod factum est.
11 Et hoc est testimonium, quoniam vitam ternam dedit nobis Deus : et hc vita in Filio ejus est.
12 Qui habet Filium, habet vitam : qui non habet Filium, vitam non habet.
2 aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.