Jesus me Ama

19 Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos.

9 Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.

10 In hoc est caritas : non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.

35 Quis ergo nos separabit a caritate Christi ? tribulatio ? an angustia ? an fames ? an nuditas ? an periculum ? an persecutio ? an gladius ?

36 (Sicut scriptum est : [Quia propter te mortificamur tota die :æstimati sumus sicut oves occisionis.)]

37 Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.

5 et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terr, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo,

6 et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo : ipsi gloria et imperium in scula sculorum. Amen.

8 Ascendunt montes, et descendunt campi,in locum quem fundasti eis.

9 Terminum posuisti quem non transgredientur,neque convertentur operire terram.

10 Qui emittis fontes in convallibus ;inter medium montium pertransibunt aqu.

11 Potabunt omnes besti agri ;expectabunt onagri in siti sua.

12 Super ea volucres cli habitabunt ;de medio petrarum dabunt voces.

16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam ternam.

1 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,

2 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.

8 Commendat autem caritatem suam Deus in nobis : quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus,

1 Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos : quia non novit eum.

16 In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit : et nos debemus pro fratribus animas ponere.

13 Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis.

38 Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,

39 neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.