2 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
19 Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos.
14 Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, qu est in Christo Jesu.
34 Mandatum novum do vobis : ut diligatis invicem : sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
9 Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.
12 Hoc est prceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.
8 Commendat autem caritatem suam Deus in nobis : quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus,
23 Respondit Jesus, et dixit ei : Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus ;
16 ut det vobis secundum divitias glori su, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem,
17 Christum habitare per fidem in cordibus vestris : in caritate radicati, et fundati,
18 ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, qu sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum :
19 scire etiam supereminentem scienti caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
13 Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis.