1 Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Csare Augusto ut describeretur universus orbis.
2 Hc descriptio prima facta est a prside Syri Cyrino :
3 et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.
4 Ascendit autem et Joseph a Galila de civitate Nazareth in Judam, in civitatem David, qu vocatur Bethlehem : eo quod esset de domo et familia David,
5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prgnante.
10 Dicit ergo ei Pilatus : Mihi non loqueris ? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te ?
11 Respondit Jesus : Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet.
9 Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens : et adversarii multi.
1 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit : non est enim potestas nisi a Deo : quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt.
2 Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt :
3 nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem ? Bonum fac : et habebis laudem ex illa :
4 Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time : non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est : vindex in iram ei qui malum agit.
5 Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.
6 Ideo enim et tributa præstatis : ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes.
7 Reddite ergo omnibus debita : cui tribulatum, tributum : cui vectigal, vectigal : cui timorem, timorem : cui honorem, honorem.
24 Ait : Etiam. Et cum intrasset in domum, prvenit eum Jesus, dicens : Quid tibi videtur Simon ? reges terr a quibus accipiunt tributum vel censum ? a filiis suis, an ab alienis ?
25 Et ille dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt filii.
26 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum : et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle : et aperto ore ejus, invenies staterem : illum sumens, da eis pro me et te.
12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam : ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.
13 Subjecti igitur estote omni human creatur propter Deum : sive regi quasi prcellenti :
14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum :
17 dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Csari, an non ?
18 Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait : Quid me tentatis hypocrit ?
19 Ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.
20 Et ait illis Jesus : Cujus est imago hc, et superscriptio ?
21 Dicunt ei : Csaris. Tunc ait illis : Reddite ergo qu sunt Csaris, Csari : et qu sunt Dei, Deo.
8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis : qui enim diligit proximum, legem implevit.
15 Ecce gentes quasi stilla situl,et quasi momentum stater reputat sunt ;ecce insul quasi pulvis exiguus.
17 Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo,et quasi nihilum et inane reputat sunt ei.]
25 Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo : ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro : et in carcerem mittaris.
26 Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
18 et ad prsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus.
19 Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini : dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini :