16 Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo : et attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus.
11 Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum, a cujus conspectu fugit terra, et clum, et locus non est inventus eis.
12 Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt : et alius liber apertus est, qui est vit : et judicati sunt mortui ex his, qu scripta erant in libris, secundum opera ipsorum :
13 et dedit mare mortuos, qui in eo erant : et mors et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant : et judicatum est de singulis secundum opera ipsorum.
14 Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Hc est mors secunda.
15 Et qui non inventus est in libro vit scriptus, missus est in stagnum ignis.
27 Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vit Agni.
1 In tempore autem illo consurget Michal princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui : et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.
2 Et multi de his qui dormiunt in terr pulvere evigilabunt, alii in vitam ternam, et alii in opprobrium ut videant semper.
5 Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de libro vit, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis ejus.
20 Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur : gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in clis.
32 aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.
33 Cui respondit Dominus : Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo :
8 Bestia, quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit : et mirabuntur inhabitantes terram (quorum non sunt scripta nomina in libro vit a constitutione mundi) videntes bestiam, qu erat, et non est.
8 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ;cantabo, et psalmum dicam.
8 et adoraverunt eam omnes, qui inhabitant terram : quorum non sunt scripta nomina in libro vit Agni, qui occisus est ab origine mundi.
3 Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, qu mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vit.