34 Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus : Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Isral, et in signum cui contradicetur :
35 et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.
19 Maria autem conservabat omnia verba hc, conferens in corde suo.
3 Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent.
4 Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum venit hora mea.
5 Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite.
48 Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum : Fili, quid fecisti nobis sic ? ecce pater tuus et ego dolentes qurebamus te.
49 Et ait ad illos : Quid est quod me qurebatis ? nesciebatis quia in his qu Patris mei sunt, oportet me esse ?
50 Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.
51 Et descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hc in corde suo.
46 Et ait Maria : [Magnificat anima mea Dominum :
47 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
48 Quia respexit humilitatem ancill su :ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
49 quia fecit mihi magna qui potens est :et sanctum nomen ejus,
50 et misericordia ejus a progenie in progeniestimentibus eum.
51 Fecit potentiam in brachio suo :dispersit superbos mente cordis sui.
52 Deposuit potentes de sede,et exaltavit humiles.
53 Esurientes implevit bonis :et divites dimisit inanes.
54 Suscepit Isral puerum suum,recordatus misericordi su :
55 sicut locutus est ad patres nostros,Abraham et semini ejus in scula.]
4 Ascendit autem et Joseph a Galila de civitate Nazareth in Judam, in civitatem David, qu vocatur Bethlehem : eo quod esset de domo et familia David,
5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prgnante.
6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.
7 Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in prsepio : quia non erat eis locus in diversorio.
14 Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus.
31 Et veniunt mater ejus et fratres : et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum,
32 et sedebat circa eum turba : et dicunt ei : Ecce mater tua et fratres tui foris qurunt te.
33 Et respondens eis, ait : Qu est mater mea et fratres mei ?
34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait : Ecce mater mea et fratres mei.
35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.
55 Nonne hic est fabri filius ? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas ?
56 et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt ? unde ergo huic omnia ista ?
30 Et ait angelus ei : Ne timeas, Maria : invenisti enim gratiam apud Deum.
31 Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum :
32 hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in ternum,
33 et regni ejus non erit finis.
26 In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galil, cui nomen Nazareth,
27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David : et nomen virginis Maria.
28 Et ingressus angelus ad eam dixit : Ave gratia plena : Dominus tecum : benedicta tu in mulieribus.
18 Christi autem generatio sic erat : cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.
25 Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleoph, et Maria Magdalene.
26 Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri su : Mulier, ecce filius tuus.
27 Deinde dicit discipulo : Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.