1 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dmoniorum,
2 in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam,
3 prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem.
19 non est Deus quasi homo, ut mentiatur,nec ut filius hominis, ut mutetur.Dixit ergo, et non faciet ?locutus est, et non implebit ?
16 [Sex sunt qu odit Dominus,et septimum detestatur anima ejus :
17 oculos sublimes, linguam mendacem,manus effundentes innoxium sanguinem,
18 cor machinans cogitationes pessimas,pedes veloces ad currendum in malum,
19 proferentem mendacia testem fallacem,et eum qui seminat inter fratres discordias.]
44 Vos ex patre diabolo estis : et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit : quia non est veritas in eo : cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.
16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
7 Similis factus sum pellicano solitudinis ;factus sum sicut nycticorax in domicilio.
9 Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,
10 et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum :
6 [Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est,et impingetur ad laqueos mortis.
1 Psalmus David. [Dixit Dominus Domino meo :Sede a dextris meis,donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
2 Virgam virtutis tu emittet Dominus ex Sion :dominare in medio inimicorum tuorum.
22 Abominatio est Domino labia mendacia ;qui autem fideliter agunt placent ei.
11 Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum.
5 Testis fidelis non mentitur ;profert autem mendacium dolosus testis.
15 Foris canes, et venefici, et impudici, et homicid, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium.
25 Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra.
13 Reliqui Isral non facient iniquitatem,nec loquentur mendacium,et non invenietur in ore eorum lingua dolosa,quoniam ipsi pascentur, et accubabunt,et non erit qui exterreat.
14 Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris : nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem :
7 Non decent stultum verba composita,nec principem labium mentiens.