Messias
11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
6 Parvulus enim natus est nobis,et filius datus est nobis,et factus est principatus super humerum ejus :et vocabitur nomen ejus,Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis,Pater futuri sculi, Princeps pacis.
22 Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea qu prophet locuti sunt futura esse, et Moyses,
23 si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus.
6 Beatus, et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima : in his secunda mors non habet potestatem : sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis.
42 Omni autem die non cessabant in templo et circa domos, docentes et evangelizantes Christum Jesum.
15 Dicit illis Jesus : Vos autem, quem me esse dicitis ?
16 Respondens Simon Petrus dixit : Tu es Christus, Filius Dei vivi.
44 Ideo et vos estote parati : quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.