Milagres de Jesus

27 Dico autem vobis vere : sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei.

28 Factum est autem post hc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret.

29 Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera : et vestitus ejus albus et refulgens.

30 Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias,

31 visi in majestate : et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem.

38 Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum.

39 Et ingressus, ait illis : Quid turbamini, et ploratis ? puella non est mortua, sed dormit.

40 Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puell, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.

41 Et tenens manum puell, ait illi : Talitha cumi, quod est interpretatum : Puella (tibi dico), surge.

42 Et confestim surrexit puella, et ambulabat : erat autem annorum duodecim : et obstupuerunt stupore magno.

27 Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo cci, clamantes, et dicentes : Miserere nostri, fili David.

28 Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum cci. Et dicit eis Jesus : Creditis quia hoc possum facere vobis ? Dicunt ei : Utique, Domine.

29 Tunc tetigit oculos eorum, dicens : Secundum fidem vestram, fiat vobis.

30 Et aperti sunt oculi eorum : et comminatus est illis Jesus, dicens : Videte ne quis sciat.

31 Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa.

12 Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.

13 Et extendens manum, tetigit eum dicens : Volo : mundare. Et confestim lepra discessit ab illo.

3 Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur.

4 Et cum non possent offerre eum illi pr turba, nudaverunt tectum ubi erat : et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat.

5 Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico : Fili, dimittuntur tibi peccata tua.

6 Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis :

7 Quid hic sic loquitur ? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ?

8 Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis : Quid ista cogitatis in cordibus vestris ?

9 Quid est facilius dicere paralytico : Dimittuntur tibi peccata tua : an dicere : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula ?

10 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico),

11 tibi dico : Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.

12 Et statim surrexit ille : et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes : Quia numquam sic vidimus.

32 Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit : Misereor turb, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent : et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.

33 Et dicunt ei discipuli : Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam ?

34 Et ait illis Jesus : Quot habetis panes ? At illi dixerunt : Septem, et paucos pisciculos.

35 Et prcepit turb ut discumberent super terram.

36 Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.

37 Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.

38 Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres.

11 Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit :

12 et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,

13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis.

14 Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et intelligite.

15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquare, sed qu de homine procedunt illa sunt qu communicant hominem.

30 Decumbebat autem socrus Simonis febricitans : et statim dicunt ei de illa.

31 Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus : et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.

2 et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.

3 Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens : Volo. Mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.

4 Et ait illi Jesus : Vide, nemini dixeris : sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod prcepit Moyses, in testimonium illis.

1 Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum.

2 Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus : qui illi erat pretiosus.

3 Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus.

4 At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei : Quia dignus est ut hoc illi prstes :

5 diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse dificavit nobis.

6 Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens : Domine, noli vexari : non enim sum dignus ut sub tectum meum intres :

7 propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te : sed dic verbo, et sanabitur puer meus.

8 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites : et dico huic, Vade, et vadit : et alii, Veni, et venit : et servo meo, Fac hoc, et facit.

9 Quo audito Jesus miratus est : et conversus sequentibus se turbis, dixit : Amen dico vobis, nec in Isral tantam fidem inveni.

10 Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.

1 Et die tertia nupti fact sunt in Cana Galil, et erat mater Jesu ibi.

2 Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias.

3 Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent.

4 Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum venit hora mea.

5 Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite.

6 Erant autem ibi lapide hydri sex posit secundum purificationem Judorum, capientes singul metretas binas vel ternas.

7 Dicit eis Jesus : Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.

8 Et dicit eis Jesus : Haurite nunc, et ferte architriclinio. Et tulerunt.

9 Ut autem gustavit architriclinius aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam : vocat sponsum architriclinius,

10 et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.

11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galil ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.

15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus, et hora jam prteriit : dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.

16 Jesus autem dixit eis : Non habent necesse ire : date illis vos manducare.

17 Responderunt ei : Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.

18 Qui ait eis : Afferte mihi illos huc.

19 Et cum jussisset turbam discumbere super fnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in clum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.

20 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.

21 Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.

24 Et cum discessissent nuntii Joannis, cpit de Joanne dicere ad turbas : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?

25 Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestibus indutum ? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.

26 Sed quid existis videre ? prophetam ? Utique dico vobis, et plus quam prophetam :

27 hic est, de quo scriptum est : Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui prparabit viam tuam ante te.

28 Dico enim vobis : major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est : qui autem minor est in regno Dei, major est illo.

29 Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis.

30 Pharisi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.

35 Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora prteriit :

36 dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.

37 Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.

38 Et dicit eis : Quot panes habetis ? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt : Quinque, et duos pisces.

39 Et prcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fnum.

40 Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos.

41 Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in clum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos : et duos pisces divisit omnibus.

42 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.

43 Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.

44 Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.

19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.

20 Ille autem dicit eis : Ego sum, nolite timere.

21 Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.

1 Et factum est cum intraret Jesus in domum cujusdam principis pharisorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum.

2 Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum.

3 Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et pharisos, dicens : Si licet sabbato curare ?

4 At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit.

21 Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.

22 Et ecce mulier chanana a finibus illis egressa clamavit, dicens ei : Miserere mei, Domine fili David : filia mea male a dmonio vexatur.

23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes : Dimitte eam : quia clamat post nos.

24 Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves, qu perierunt domus Isral.

25 At illa venit, et adoravit eum, dicens : Domine, adjuva me.

26 Qui respondens ait : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.

27 At illa dixit : Etiam Domine : nam et catelli edunt de micis qu cadunt de mensa dominorum suorum.

28 Tunc respondens Jesus, ait illi : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.

24 Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis : et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.

25 Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.

26 Erat enim mulier gentilis, Syrophnissa genere. Et rogabat eum ut dmonium ejiceret de filia ejus.

27 Qui dixit illi : Sine prius saturari filios : non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.

28 At illa respondit, et dixit illi : Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.

29 Et ait illi : Propter hunc sermonem vade : exiit dmonium a filia tua.

30 Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dmonium exiisse.

22 Factum est autem in una dierum : et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus, et ait ad illos : Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt.

23 Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur.

24 Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes : Prceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aqu, et cessavit : et facta est tranquillitas.

25 Dixit autem illis : Ubi est fides vestra ? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes : Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei ?

31 Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galil inter medios fines Decapoleos.

32 Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.

33 Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus : et exspuens, tetigit linguam ejus :

34 et suscipiens in clum, ingemuit, et ait illi : Ephphetha, quod est, Adaperire.

35 Et statim apert sunt aures ejus, et solutum est vinculum lingu ejus, et loquebatur recte.

36 Et prcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis prcipiebat, tanto magis plus prdicabant :

37 et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui.

27 Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat dmonium jam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis.

28 Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum : et exclamans voce magna, dixit : Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei Altissimi ? obsecro te, ne me torqueas.

29 Prcipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. Et ruptis vinculis agebatur a dmonio in deserta.

30 Interrogavit autem illum Jesus, dicens : Quod tibi nomen est ? At ille dixit : Legio : quia intraverant dmonia multa in eum.

31 Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent.

32 Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte : et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis.

33 Exierunt ergo dmonia ab homine, et intraverunt in porcos : et impetu abiit grex per prceps in stagnum, et suffocatus est.

34 Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in villas.

35 Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo dmonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt.

22 Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus,

23 et deprecabatur eum multum, dicens : Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat.

24 Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.

1 Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic :

2 erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanal, qui erat a Cana Galil, et filii Zebedi, et alii ex discipulis ejus duo.

3 Dicit eis Simon Petrus : Vado piscari. Dicunt ei : Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim : et illa nocte nihil prendiderunt.

4 Mane autem facto stetit Jesus in littore : non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est.

5 Dixit ergo eis Jesus : Pueri, numquid pulmentarium habetis ? Responderunt ei : Non.

6 Dicit eis : Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo : et jam non valebant illud trahere pr multitudine piscium.

7 Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro : Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare.

8 Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium.

9 Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem.

10 Dicit eis Jesus : Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc.

11 Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete.

22 Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei ccum, et rogabant eum ut illum tangeret.

23 Et apprehensa manu cci, eduxit eum extra vicum : et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.

24 Et aspiciens, ait : Video homines velut arbores ambulantes.

25 Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus : et cpit videre : et restitutus est ita ut clare videret omnia.

26 Et misit illum in domum suam, dicens : Vade in domum tuam : et si in vicum introieris, nemini dixeris.

29 Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa,

30 et ecce duo cci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret : et clamaverunt, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.

31 Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.

32 Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait : Quid vultis ut faciam vobis ?

33 Dicunt illi : Domine, ut aperiantur oculi nostri.

34 Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.

6 Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida.

7 Observabant autem scrib et pharisi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum.

8 Ipse vero sciebat cogitationes eorum : et ait homini qui habebat manum aridam : Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.

9 Ait autem ad illos Jesus : Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male : animam salvam facere, an perdere ?

10 Et circumspectis omnibus dixit homini : Extende manum tuam. Et extendit : et restituta est manus ejus.

43 Et mulier qudam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, qu in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari :

44 accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus : et confestim stetit fluxus sanguinis ejus.

45 Et ait Jesus : Quis est, qui me tetigit ? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant : Prceptor, turb te comprimunt, et affligunt, et dicis : Quis me tetigit ?

46 Et dicit Jesus : Tetigit me aliquis : nam ego novi virtutem de me exiisse.

47 Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus : et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo : et quemadmodum confestim sanata sit.

48 At ipse dixit ei : Filia, fides tua salvam te fecit : vade in pace.

10 Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes : Si licet sabbatis curare ? ut accusarent eum.

11 Ipse autem dixit illis : Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam ?

12 Quanto magis melior est homo ove ? itaque licet sabbatis benefacere.

13 Tunc ait homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.

12 Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.

13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea : et cum venisset ad eam, nihil invenit prter folia : non enim erat tempus ficorum.

14 Et respondens dixit ei : Jam non amplius in ternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.

23 Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo : et exclamavit,

24 dicens : Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio qui sis, Sanctus Dei.

25 Et comminatus est ei Jesus, dicens : Obmutesce, et exi de homine.

26 Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.

14 Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens : Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur : nam spe cadit in ignem, et crebro in aquam.

15 Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum.

16 Respondens autem Jesus, ait : O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum ? usquequo patiar vos ? Afferte huc illum ad me.

17 Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dmonium, et curatus est puer ex illa hora.

18 Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt : Quare nos non potuimus ejicere illum ?

38 Et ecce vir de turba exclamavit, dicens : Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi :

39 et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum :

40 et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt.

41 Respondens autem Jesus, dixit : O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos ? adduc huc filium tuum.

42 Et cum accederet, elisit illum dmonium, et dissipavit.

43 Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus.

2 Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico : Confide fili, remittuntur tibi peccata tua.

3 Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se : Hic blasphemat.

4 Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit : Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris ?

5 Quid est facilius dicere : Dimittuntur tibi peccata tua : an dicere : Surge, et ambula ?

6 Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico : Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.

7 Et surrexit, et abiit in domum suam.

20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.

21 Et recordatus Petrus, dixit ei : Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit.

22 Et respondens Jesus ait illis : Habete fidem Dei.

23 Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti : Tollere, et mittere in mare, et non hsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiat ei.

24 Propterea dico vobis, omnia qucumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.

25 Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem : ut et Pater vester, qui in clis est, dimittat vobis peccata vestra.

24 Ait : Etiam. Et cum intrasset in domum, prvenit eum Jesus, dicens : Quid tibi videtur Simon ? reges terr a quibus accipiunt tributum vel censum ? a filiis suis, an ab alienis ?

25 Et ille dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt filii.

26 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum : et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle : et aperto ore ejus, invenies staterem : illum sumens, da eis pro me et te.

22 Tunc oblatus est ei dmonium habens, ccus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.

50 Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram.

51 Respondens autem Jesus, ait : Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum.

31 Ait autem Dominus : Cui ergo similes dicam homines generationis hujus ? et cui similes sunt ?

32 Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus : Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis : lamentavimus, et non plorastis.

33 Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis : Dmonium habet.

34 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis : Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.

35 Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.

36 Rogabat autem illum quidam de pharisis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisi discubuit.

37 Et ecce mulier, qu erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisi, attulit alabastrum unguenti :

5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,

6 et dicens : Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.

7 Et ait illi Jesus : Ego veniam, et curabo eum.

8 Et respondens centurio, ait : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum : sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.

9 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic : Vade, et vadit : et alii : Veni, et venit : et servo meo : Fac hoc, et facit.

10 Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit : Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Isral.

11 Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno clorum :

12 filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.

13 Et dixit Jesus centurioni : Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.

23 Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat :

24 Recedite : non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum.

25 Et cum ejecta esset turba, intravit : et tenuit manum ejus, et surrexit puella.

1 Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.

2 Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo,

3 qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare :

4 quoniam spe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare :

5 et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus.

6 Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum :

7 et clamans voce magna dixit : Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi ? adjuro te per Deum, ne me torqueas.

8 Dicebat enim illi : Exi spiritus immunde ab homine.

9 Et interrogabat eum : Quod tibi nomen est ? Et dicit ei : Legio mihi nomen est, quia multi sumus.

10 Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.

11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens.

12 Et deprecabantur eum spiritus, dicentes : Mitte nos in porcos ut in eos introamus.

13 Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos : et magno impetu grex prcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.

14 Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum :

35 Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, ccus quidam sedebat secus viam, mendicans.

36 Et cum audiret turbam prtereuntem, interrogabat quid hoc esset.

37 Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret.

38 Et clamavit, dicens : Jesu, fili David, miserere mei.

39 Et qui pribant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.

40 Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,

41 dicens : Quid tibi vis faciam ? At ille dixit : Domine, ut videam.

42 Et Jesus dixit illi : Respice, fides tua te salvum fecit.

43 Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.

18 Hc illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens : Domine, filia mea modo defuncta est : sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet.

19 Et surgens Jesus, sequebatur eum, et discipuli ejus.

40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum : et genu flexo dixit ei : Si vis, potes me mundare.

41 Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam : et tangens eum, ait illi : Volo : mundare.

42 Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.

11 Et ecce mulier, qu habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo : et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere.

12 Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi : Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.

13 Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum.

37 Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis.

38 Et erat ipse in puppi super cervical dormiens : et excitant eum, et dicunt illi : Magister, non ad te pertinet, quia perimus ?

39 Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari : Tace, obmutesce. Et cessavit ventus : et facta est tranquillitas magna.

40 Et ait illis : Quid timidi estis ? necdum habetis fidem ? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum : Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei ?

1 Erat autem quidem languens Lazarus a Bethania, de castello Mari et Marth sororis ejus.

2 (Maria autem erat qu unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis : cujus frater Lazarus infirmabatur.)

3 Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes : Domine, ecce quem amas infirmatur.

4 Audiens autem Jesus dixit eis : Infirmitas hc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.

5 Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.

6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus ;

7 deinde post hc dixit discipulis suis : Eamus in Judam iterum.

8 Dicunt ei discipuli : Rabbi, nunc qurebant te Judi lapidare, et iterum vadis illuc ?

9 Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt hor diei ? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt :

10 si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.

11 Hc ait, et post hc dixit eis : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum.

12 Dixerunt ergo discipuli ejus : Domine, si dormit, salvus erit.

13 Dixerat autem Jesus de morte ejus : illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.

14 Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste : Lazarus mortuus est :

25 Et mulier, qu erat in profluvio sanguinis annis duodecim,

26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis : et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat :

27 cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus :

28 dicebat enim : Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero.

29 Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus : et sensit corpore quia sanata esset a plaga.

17 qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit : et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt.

18 Qui respondens eis, dixit : O generatio incredula, quamdiu apud vos ero ? quamdiu vos patiar ? afferte illum ad me.

19 Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum : et elisus in terram, volutabatur spumans.

20 Et interrogavit patrem ejus : Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit ? At ille ait : Ab infantia :

21 et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet : sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.

22 Jesus autem ait illi : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.

23 Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat : Credo, Domine ; adjuva incredulitatem meam.

24 Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi : Surde et mute spiritus, ego prcipio tibi, exi ab eo : et amplius ne introas in eum.

25 Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent : Quia mortuus est.

26 Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit.

27 Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum : Quare nos non potuimus ejicere eum ?

6 Hoc autem dicebat tentans eum : ipse enim sciebat quid esset facturus.

7 Respondit ei Philippus : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.

8 Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri :

9 Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces : sed hc quid sunt inter tantos ?

10 Dixit ergo Jesus : Facite homines discumbere. Erat autem fnum multum in loco. Discumberunt ergo viri, numero quasi quinque millia.

11 Accepit ergo Jesus panes : et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus : similiter et ex piscibus quantum volebant.

12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis : Colligite qu superaverunt fragmenta, ne pereant.

13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, qu superfuerunt his qui manducaverant.

18 Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus : et qurebant eum inferre, et ponere ante eum.

19 Et non invenientes qua parte illum inferrent pr turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum.

20 Quorum fidem ut vidit, dixit : Homo, remittuntur tibi peccata tua.

21 Et cperunt cogitare scrib et pharisi, dicentes : Quis est hic, qui loquitur blasphemias ? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ?

22 Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos : Quid cogitatis in cordibus vestris ?

23 Quid est facilius dicere : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, et ambula ?

24 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.

25 Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat : et abiit in domum suam, magnificans Deum.

46 Et veniunt Jericho : et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Tim Bartimus ccus, sedebat juxta viam mendicans.

47 Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cpit clamare, et dicere : Jesu fili David, miserere mei.

48 Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.

49 Et stans Jesus prcepit illum vocari. Et vocant ccum, dicentes ei : Animquior esto : surge, vocat te.

50 Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.

51 Et respondens Jesus dixit illi : Quid tibi vis faciam ? Ccus autem dixit ei : Rabboni, ut videam.

52 Jesus autem ait illi : Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.

18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit.

19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam : et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi : Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.

20 Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes : Quomodo continuo aruit ?

21 Respondens autem Jesus, ait eis : Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis : Tolle, et jacta te in mare, fiet.

22 Et omnia qucumque petieritis in oratione credentes, accipietis.

11 Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilam.

12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe :

13 et levaverunt vocem, dicentes : Jesu prceptor, miserere nostri.

14 Quos ut vidit, dixit : Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt.

15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,

16 et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens : et hic erat Samaritanus.

17 Respondens autem Jesus, dixit : Nonne decem mundati sunt ? et novem ubi sunt ?

18 Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.

19 Et ait illi : Surge, vade : quia fides tua te salvum fecit.

28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dmonia, de monumentis exeuntes, svi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.

29 Et ecce clamaverunt, dicentes : Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei ? Venisti huc ante tempus torquere nos ?

30 Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.

31 Dmones autem rogabant eum, dicentes : Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.

32 Et ait illis : Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per prceps in mare : et mortui sunt in aquis.

33 Pastores autem fugerunt : et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dmonia habuerant.

34 Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu : et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.

1 Post hc erat dies festus Judorum, et ascendit Jesus Jerosolymam.

2 Est autem Jerosolymis probatica piscina, qu cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens.

3 In his jacebat multitudo magna languentium, ccorum, claudorum, aridorum, exspectantium aqu motum.

4 Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aqu, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.

5 Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.

6 Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei : Vis sanus fieri ?

7 Respondit ei languidus : Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam : dum venio enim ego, alius ante me descendit.

8 Dicit ei Jesus : Surge, tolle grabatum tuum et ambula.

9 Et statim sanus factus est homo ille : et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.

1 In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis :

2 Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent :

3 et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt.

4 Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine ?

5 Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem.

6 Et prcepit turb discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turb.

7 Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi.

8 Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.

9 Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia : et dimisit eos.

1 Factum est autem, cum turb irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth.

2 Et vidit duas naves stantes secus stagnum : piscatores autem descenderant, et lavabant retia.

3 Ascendens autem in unam navim, qu erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas.

4 Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem : Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam.

5 Et respondens Simon, dixit illi : Prceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus : in verbo autem tuo laxabo rete.

6 Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam : rumpebatur autem rete eorum.

7 Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur.

8 Quod cum vidisset Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens : Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.

9 Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant :

10 similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedi, qui erunt socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus : Noli timere : ex hoc jam homines eris capiens.

11 Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.

38 Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus : et rogaverunt illum pro ea.

39 Et stans super illam imperavit febri : et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis.

22 Factum est autem in una dierum : et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus, et ait ad illos : Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt.

23 Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur.

24 Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes : Prceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aqu, et cessavit : et facta est tranquillitas.

25 Dixit autem illis : Ubi est fides vestra ? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes : Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei ?

26 Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, qu est contra Galilam.

1 Et introivit iterum in synagogam : et erat ibi homo habens manum aridam.

2 Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum.

3 Et ait homini habenti manum aridam : Surge in medium.

4 Et dicit eis : Licet sabbatis benefacere, an male ? animam salvam facere, an perdere ? At illi tacebant.

5 Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super ccitate cordis eorum, dicit homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi.

12 Dies autem cperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi : Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque qu circa sunt, divertant, et inveniant escas : quia hic in loco deserto sumus.

13 Ait autem ad illos : Vos date illis manducare. At illi dixerunt : Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces : nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.

14 Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos : Facite illos discumbere per convivia quinquagenos.

15 Et ita fecerunt : et discumbere fecerunt omnes.

16 Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in clum, et benedixit illis : et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas.

17 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.

49 Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagog, dicens ei : Quia mortua est filia tua, noli vexare illum.

50 Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puell : Noli timere, crede tantum, et salva erit.

51 Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem, et patrem, et matrem puell.

52 Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit : Nolite flere : non est mortua puella, sed dormit.

53 Et deridebant eum, scientes quod mortua esset.

54 Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens : Puella, surge.

55 Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare.

56 Et stupuerunt parentes ejus, quibus prcepit ne alicui dicerent quod factum erat.

32 Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, dmonium habentem.

33 Et ejecto dmonio, locutus est mutus, et mirat sunt turb, dicentes : Numquam apparuit sic in Isral.

20 Et ecce mulier, qu sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus.

21 Dicebat enim intra se : Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero.

22 At Jesus conversus, et videns eam, dixit : Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.

25 Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.

41 Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagog erat : et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus,

42 quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et hc moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur.

48 Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare : et volebat prterire eos.

49 At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.

50 Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum : nolite timere.

51 Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant :

46 Venit ergo iterum in Cana Galil, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.

47 Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Juda in Galilam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus : incipiebat enim mori.

48 Dixit ergo Jesus ad eum : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.

49 Dicit ad eum regulus : Domine, descende priusquam moriatur filius meus.

50 Dicit ei Jesus : Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat.

51 Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret.

52 Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei : Quia heri hora septima reliquit eum febris.

53 Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus : Filius tuus vivit ; et credidit ipse et domus ejus tota.

54 Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Juda in Galilam.

23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus :

24 et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus, ipse vero dormiebat.

25 Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos, perimus.

26 Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, modic fidei ? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.

27 Porro homines mirati sunt, dicentes : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ?

14 Et erat ejiciens dmonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset dmonium, locutus est mutus, et admirat sunt turb.

1 Et prteriens Jesus vidit hominem ccum a nativitate :

2 et interrogaverunt eum discipuli ejus : Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut ccus nasceretur ?

3 Respondit Jesus : Neque hic peccavit, neque parentes ejus : sed ut manifestentur opera Dei in illo.

4 Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est : venit nox, quando nemo potest operari :

5 quamdiu sum in mundo, lux sum mundi.

6 Hc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus,

7 et dixit ei : Vade, lava in natatoria Silo (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns.

32 Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo.

33 Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum : Prceptor, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eli : nesciens quid diceret.