A Mulher Sábia
14 Domus et diviti dantur a parentibus ;a Domino autem proprie uxor prudens.
25 Fortitudo et decor indumentum ejus,et ridebit in die novissimo.
26 Os suum aperuit sapienti,et lex clementi in lingua ejus.
1 Tunc simile erit regnum clorum decem virginibus : qu accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et spons.
2 Quinque autem ex eis erant fatu, et quinque prudentes :
3 sed quinque fatu, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum :
4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.
5 Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
6 Media autem nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
7 Tunc surrexerunt omnes virgines ill, et ornaverunt lampades suas.
8 Fatu autem sapientibus dixerunt : Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostr extinguuntur.
9 Responderunt prudentes, dicentes : Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.
10 Dum autem irent emere, venit sponsus : et qu parat erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.
11 Novissime vero veniunt et reliqu virgines, dicentes : Domine, domine, aperi nobis.
12 At ille respondens, ait : Amen dico vobis, nescio vos.
13 Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.
16 Mulier gratiosa inveniet gloriam,et robusti habebunt divitias.]
30 Fallax gratia, et vana est pulchritudo :mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.
11 Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
10 [Mulierem fortem quis inveniet ?procul et de ultimis finibus pretium ejus.
33 Timor Domini disciplina sapienti,et gloriam prcedit humilitas.]
5 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat : et dabitur ei.
10 Principium sapienti timor Domini,et scientia sanctorum prudentia.
11 Qurite Dominum, et virtutem ejus :qurite faciem ejus semper.
3 anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes :
4 ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,
5 prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.
4 Mulier diligens corona est viro suo ;et putredo in ossibus ejus, qu confusione res dignas gerit.
1 [Sapiens mulier dificat domum suam ;insipiens exstructam quoque manibus destruet.
28 Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prdicaverunt ;vir ejus, et laudavit eam.
29 Mult fili congregaverunt divitias ;tu supergressa es universas.