A Mulher Virtuosa
4 Mulier diligens corona est viro suo ;et putredo in ossibus ejus, qu confusione res dignas gerit.
10 [Mulierem fortem quis inveniet ?procul et de ultimis finibus pretium ejus.
11 Confidit in ea cor viri sui,et spoliis non indigebit.
12 Reddet ei bonum, et non malum,omnibus diebus vit su.
13 Qusivit lanam et linum,et operata est consilia manuum suarum.
14 Facta est quasi navis institoris,de longe portans panem suum.
15 Et de nocte surrexit,deditque prdam domesticis suis,et cibaria ancillis suis.
16 Consideravit agrum, et emit eum ;de fructu manuum suarum plantavit vineam.
17 Accinxit fortitudine lumbos suos,et roboravit brachium suum.
18 Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ;non extinguetur in nocte lucerna ejus.
19 Manum suam misit ad fortia,et digiti ejus apprehenderunt fusum.
20 Manum suam aperuit inopi,et palmas suas extendit ad pauperem.
1 [Sapiens mulier dificat domum suam ;insipiens exstructam quoque manibus destruet.
9 Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa :
10 sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.
3 anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes :
4 ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,
5 prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.
14 Domus et diviti dantur a parentibus ;a Domino autem proprie uxor prudens.
30 Fallax gratia, et vana est pulchritudo :mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.
11 Noli ergo metuere, sed quidquid dixeris mihi, faciam tibi. Scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis me, mulierem te esse virtutis.