5 Respondit Jesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.
6 Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex spiritu, spiritus est.
7 Non mireris quia dixi tibi : oportet vos nasci denuo.
15 Amen dico vobis : Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.
1 Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos : quia non novit eum.
2 Carissimi, nunc filii Dei sumus : et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus : quoniam videbimus eum sicuti est.
17 Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt : ecce facta sunt omnia nova.
23 renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in ternum :
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis,
4 in hreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in clis in vobis,
11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.
4 Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem : ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.
5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus : simul et resurrectionis erimus.
6 Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.
7 Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato.
22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.
23 Renovamini autem spiritu mentis vestr,
24 et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.
9 Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,
10 et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum :
11 ubi non est gentilis et Judus, circumcisio et prputium, Barbarus et Scytha, servus et liber : sed omnia, et in omnibus Christus.
20 Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne : in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
4 Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem : ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.
1 In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Quis, putas, major est in regno clorum ?
2 Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum,
3 et dixit : Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum clorum.
4 Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno clorum.
3 Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.
4 Dicit ad eum Nicodemus : Quomodo potest homo nasci, cum sit senex ? numquid potest in ventrem matris su iterato introire et renasci ?
5 Respondit Jesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.
6 Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex spiritu, spiritus est.
7 Non mireris quia dixi tibi : oportet vos nasci denuo.
8 Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat : sic est omnis qui natus est ex spiritu.
19 Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum : et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,
20 ut in prceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.
2 sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite : ut in eo crescatis in salutem :
3 si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus.
4 At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,
5 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,
5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati),
3 Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.
12 Quotquot autem receperunt eum,dedit eis potestatem filios Dei fieri,his qui credunt in nomine ejus :
13 qui non ex sanguinibus,neque ex voluntate carnis,neque ex voluntate viri,sed ex Deo nati sunt.