30 Et ait angelus ei : Ne timeas, Maria : invenisti enim gratiam apud Deum.
31 Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum :
32 hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in ternum,
33 et regni ejus non erit finis.
37 Dixit itaque ei Pilatus : Ergo rex es tu ? Respondit Jesus : Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati : omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.
16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam ternam.
14 Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem : ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum :
15 et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.
5 Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu :
6 qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se qualem Deo :
7 sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
8 Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
4 Ascendit autem et Joseph a Galila de civitate Nazareth in Judam, in civitatem David, qu vocatur Bethlehem : eo quod esset de domo et familia David,
5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prgnante.
6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.
7 Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in prsepio : quia non erat eis locus in diversorio.
20 Hc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens : Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam : quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.
21 Pariet autem filium : et vocabis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem :
23 Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium : et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
24 Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut prcepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam.
25 Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum : et vocavit nomen ejus Jesum.
17 Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi.
9 Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer.
10 Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.
11 Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum : et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.
12 Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
18 Christi autem generatio sic erat : cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.
4 At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,
5 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in clum : pastores loquebantur ad invicem : Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.
16 Et venerunt festinantes : et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in prsepio.
17 Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.
18 Et omnes qui audierunt, mirati sunt : et de his qu dicta erant a pastoribus ad ipsos.
10 Et dixit illis angelus : Nolite timere : ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo :
11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
12 Et hoc vobis signum : invenietis infantem pannis involutum, et positum in prsepio.