1 Fuerunt vero et pseudoprophet in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis : et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem.
33 Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in clis est.
38 Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.
14 Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis :
22 Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus ? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium.
70 At ille negavit coram omnibus, dicens : Nescio quid dicis.
12 si sustinebimus, et conregnabimus : si negaverimus, et ille negabit nos :
34 Ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.