11 Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini prputium ab ea qu dicitur circumcisio in carne, manu facta :
12 quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Isral, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.
13 Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.
16 Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris.
17 Testamentum enim in mortuis confirmatum est : alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.
18 Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.
19 Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,
20 dicens : Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus.
17 Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt : ecce facta sunt omnia nova.
18 Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum : et dedit nobis ministerium reconciliationis,
19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis.
20 Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.
21 Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.
4 Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum :
5 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis : sed sufficientia nostra ex Deo est :
6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti : non littera, sed Spiritu : littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.
14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi ?
15 Et ideo novi testamenti mediator est : ut morte intercedente, in redemptionem earum prvaricationum, qu erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt tern hreditatis.
27 Et accipiens calicem, gratias egit : et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes.
28 Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
10 In hoc est caritas : non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.
31 Ecce dies venient, dicit Dominus,et feriam domui Isral et domui Juda fdus novum,
32 non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorumin die qua apprehendi manum eorumut educerem eos de terra gypti,pactum quod irritum fecerunt :et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus.
33 Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Isralpost dies illos, dicit Dominus :dabo legem meam in visceribus eorum,et in corde eorum scribam eam,et ero eis in Deum,et ipsi erunt mihi in populum :
34 et non docebit ultra vir proximum suumet vir fratrem suum,dicens : Cognosce Dominum :omnes enim cognoscent me,a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus :quia propitiabor iniquitati eorum,et peccati eorum non memorabor amplius.
13 Dicendo autem novum : veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.
22 in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus.
6 Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.
7 Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur.
1 Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum : per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere :
2 alioquin cessassent offerri : ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati :
3 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
4 Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.
20 Similiter et calicem, postquam cnavit, dicens : Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.