Nova Criatura

9 Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,

10 et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum :

5 Et dixit qui sedebat in throno : Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi : Scribe, quia hc verba fidelissima sunt, et vera.

4 Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem : ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.

5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus : simul et resurrectionis erimus.

6 Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.

7 Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato.

4 per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit : ut per hc efficiamini divin consortes natur : fugientes ejus, qu in mundo est, concupiscenti corruptionem.

19 Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum : et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,

20 ut in prceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.

20 Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne : in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.

22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.

23 Renovamini autem spiritu mentis vestr,

24 et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.

18 Ne memineritis priorum,et antiqua ne intueamini.

19 Ecce ego facio nova,et nunc orientur, utique cognoscetis ea :ponam in deserto viam,et in invio flumina.

15 In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque prputium, sed nova creatura.

3 Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.

10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, qu prparavit Deus ut in illis ambulemus.

17 Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt : ecce facta sunt omnia nova.