A Nova Jerusalém

35 Per circuitum, decem et octo millia : et nomen civitatis ex illa die, Dominus ibidem.

10 Lauda et ltare, filia Sion, quia ecce ego venio,et habitabo in medio tui, ait Dominus.

11 Et applicabuntur gentes mult ad Dominum in die illa,et erunt mihi in populum,et habitabo in medio tui :et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.

12 Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata,et eliget adhuc Jerusalem.

22 Et templum non vidi in ea : Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus.

23 Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus.

10 Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de clo a Deo,

11 habentem claritatem Dei : et lumen ejus simile lapidi pretioso tamquam lapidi jaspidis, sicut crystallum.

12 Et habebat murum magnum, et altum, habentem portas duodecim : et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, qu sunt nomina duodecim tribuum filiorum Isral :

13 ab oriente port tres, et ab aquilone port tres, et ab austro port tres, et ab occasu port tres.

14 Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni.

26 Illa autem, qu sursum est Jerusalem, libera est, qu est mater nostra.

11 Ecce venio cito : tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.

12 Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius : et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei nov Jerusalem, qu descendit de clo a Deo meo, et nomen meum novum.

22 Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem clestem, et multorum millium angelorum frequentiam,

23 et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in clis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum,

24 et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.

4 Subjecit populos nobis,et gentes sub pedibus nostris.

1 Et ostendit mihi fluvium aqu vit, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni.

2 In medio plate ejus, et ex utraque parte fluminis, lignum vit, afferens fructus duodecim per menses singulos, reddens fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium.

3 Et omne maledictum non erit amplius : sed sedes Dei et Agni in illa erunt, et servi ejus servient illi.

4 Et videbunt faciem ejus : et nomen ejus in frontibus eorum.

5 Et nox ultra non erit : et non egebunt lumine lucern, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in scula sculorum.

16 nunc autem meliorem appetunt, id est, clestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum : paravit enim illis civitatem.

2 Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de clo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.

3 Et audivi vocem magnam de throno dicentem : Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus :

4 et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum : et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt.

19 Et si quis diminuerit de verbis libri propheti hujus, auferet Deus partem ejus de libro vit, et de civitate sancta, et de his qu scripta sunt in libro isto :

1 Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite.

2 In domo Patris mei mansiones mult sunt ; si quominus dixissem vobis : quia vado parare vobis locum.

3 Et si abiero, et prparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum : ut ubi sum ego, et vos sitis.