15 [Virga atque correptio tribuit sapientiam ;puer autem qui dimittitur voluntati su confundit matrem suam.
1 [Filius sapiens doctrina patris ;qui autem illusor est non audit cum arguitur.
15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
20 [Conserva, fili mi, prcepta patris tui,et ne dimittas legem matris tu.
21 Liga ea in corde tuo jugiter,et circumda gutturi tuo.
22 Cum ambulaveris, gradiantur tecum ;cum dormieris, custodiant te :et evigilans loquere cum eis.
23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux,et via vit increpatio disciplin :
16 Honora patrem tuum et matrem, sicut prcepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.
4 Honora patrem, et matrem : et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
4 Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet : discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus : hoc enim acceptum est coram Deo.
8 [Audi, fili mi, disciplinam patris tui,et ne dimittas legem matris tu :
9 ut addatur gratia capiti tuo,et torques collo tuo.
1 Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est.
2 Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione :
3 ut bene sit tibi, et sis longvus super terram.
4 Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros : sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
1 [Audite, filii, disciplinam patris,et attendite ut sciatis prudentiam.
2 Donum bonum tribuam vobis :legem meam ne derelinquatis.
3 Nam et ego filius fui patris mei,tenellus et unigenitus coram matre mea.
4 Et docebat me, atque dicebat :Suscipiat verba mea cor tuum ;custodi prcepta mea, et vives.
5 Posside sapientiam, posside prudentiam :ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei.
6 Ne dimittas eam, et custodiet te :dilige eam, et conservabit te.
18 Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et corcitus obedire contempserit :
19 apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii,
20 dicentque ad eos : Filius noster iste protervus et contumax est : monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuri atque conviviis :
21 lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Isral audiens pertimescat.
17 Oculum qui subsannat patrem,et qui despicit partum matris su,effodiant eum corvi de torrentibus,et comedant eum filii aquil !]
20 Filii, obedite parentibus per omnia : hoc enim placitum est in Domino.
6 Proverbium est : adolescens juxta viam suam ;etiam cum senuerit, non recedet ab ea.
12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longvus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.