9 cujus est adventus secundum operationem Satan in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus,
18 Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat : sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum.
19 Scimus quoniam ex Deo sumus : et mundus totus in maligno positus est.
7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.
18 aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satan ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem qu est in me.
4 in quibus Deus hujus sculi exccavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii glori Christi, qui est imago Dei.
10 et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in scula sculorum.
8 Qui facit peccatum, ex diabolo est : quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.
44 Vos ex patre diabolo estis : et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit : quia non est veritas in eo : cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.
19 Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus : hic est qui secus viam seminatus est.
30 Jam non multa loquar vobiscum : venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.
2 Et cna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariot :
14 Et non mirum : ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.
8 Sobrii estote, et vigilate : quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, qurens quem devoret :
6 Dicit ei Jesus : Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
38 Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam.
39 Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sculi est. Messores autem, angeli sunt.
9 Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, qui seducit universum orbem : et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt.
10 Et audivi vocem magnam in clo dicentem : Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus : quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte.