8 [Audi, fili mi, disciplinam patris tui,et ne dimittas legem matris tu :
9 ut addatur gratia capiti tuo,et torques collo tuo.
4 Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros : sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
26 Qui affligit patrem, et fugat matrem,ignominiosus est et infelix.
22 Audi patrem tuum, qui genuit te,et ne contemnas cum senuerit mater tua.
6 Corona senum filii filiorum,et gloria filiorum patres eorum.
12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longvus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
24 Exsultat gaudio pater justi ;qui sapientem genuit, ltabitur in eo.
6 Proverbium est : adolescens juxta viam suam ;etiam cum senuerit, non recedet ab ea.
15 Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur : eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis : utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhorum, in quorum terra habitatis : ego autem et domus mea serviemus Domino.
16 Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur.
1 Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est.
2 Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione :
3 ut bene sit tibi, et sis longvus super terram.
20 Qui maledicit patri suo et matri,extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris :
15 [Virga atque correptio tribuit sapientiam ;puer autem qui dimittitur voluntati su confundit matrem suam.
1 [Filius sapiens ltificat patrem,filius vero stultus mstitia est matris su.
11 Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi ? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi ?
12 aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem ?
13 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester de clo dabit spiritum bonum petentibus se ?
3 Uxor tua sicut vitis abundansin lateribus domus tu ;filii tui sicut novell olivarumin circuitu mens tu.
4 Ecce sic benedicetur homoqui timet Dominum.
5 Benedicat tibi Dominus ex Sion,et videas bona Jerusalem omnibus diebus vit tu.
20 Filii, obedite parentibus per omnia : hoc enim placitum est in Domino.
8 Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
24 Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhrebit uxori su : et erunt duo in carne una.
24 Qui parcit virg odit filium suum ;qui autem diligit illum instanter erudit.
7 In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus : quis enim filius, quem non corripit pater ?
21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.
6 Eruntque verba hc, qu ego prcipio tibi hodie, in corde tuo :
7 et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.
4 Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet : discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus : hoc enim acceptum est coram Deo.