4 ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore :
5 non in passione desiderii, sicut et gentes, qu ignorant Deum :
11 Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, qu militant adversus animam,
24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
31 Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis : omnia in gloriam Dei facite.
26 Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ : nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam.
27 Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes.
5 Mortificate ergo membra vestra, qu sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, qu est simulacrorum servitus :
3 Petitis, et non accipitis : eo quod male petatis : ut in concupiscentiis vestris insumatis.
9 Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.
3 Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus,
4 et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.