14 Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem : ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum :
15 et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.
3 despectum, et novissimum virorum,virum dolorum, et scientem infirmitatem,et quasi absconditus vultus ejus et despectus,unde nec reputavimus eum.
4 Vere languores nostros ipse tulit,et dolores nostros ipse portavit ;et nos putavimus eum quasi leprosum,et percussum a Deo, et humiliatum.
5 Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras ;attritus est propter scelera nostra :disciplina pacis nostr super eum,et livore ejus sanati sumus.
8 Commendat autem caritatem suam Deus in nobis : quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus,
55 Summi vero sacerdotes et omne concilium qurebant adversus Jesum testimonium, ut eum morti traderent, nec inveniebant.
45 Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.
38 Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate mecum.
21 In hoc enim vocati estis : quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus :
22 qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus :
23 qui cum malediceretur, non maledicebat : cum pateretur, non comminabatur : tradebat autem judicanti se injuste :
24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ; ut peccatis mortui, justiti vivamus : cujus livore sanatis estis.
17 Propterea me diligit Pater : quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
18 Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.
21 Exinde cpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.
8 Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.