32 Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : non Moyses dedit vobis panem de clo, sed Pater meus dat vobis panem de clo verum.
33 Panis enim Dei est, qui de clo descendit, et dat vitam mundo.
34 Dixerunt ergo ad eum : Domine, semper da nobis panem hunc.
35 Dixit autem eis Jesus : Ego sum panis vit : qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam.
19 Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur : hoc facite in meam commemorationem.
26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.
9 Sic ergo vos orabitis : [Pater noster, qui es in clis,sanctificetur nomen tuum.
10 Adveniat regnum tuum ;fiat voluntas tua, sicut in clo et in terra.
11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,
11 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens :
12 Audivi murmurationes filiorum Isral. Loquere ad eos : Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus : scietisque quod ego sum Dominus Deus vester.
13 Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra : mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum.
14 Cumque operuisset superficiem terr, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruin super terram.
15 Quod cum vidissent filii Isral, dixerunt ad invicem : Manhu ? quod significat : Quid est hoc ? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses : Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum.
9 Qui pronus est ad misericordiam benedicetur :de panibus enim suis dedit pauperi.Victoriam et honorem acquiret qui dat munera ;animam autem aufert accipientium.
3 Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui : ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei.
5 Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere.
6 Qui dixit illis : Intuemini, et cavete a fermento pharisorum et sadducorum.
7 At illi cogitabant intra se dicentes : Quia panes non accepimus.
8 Sciens autem Jesus, dixit : Quid cogitatis intra vos modic fidei, quia panes non habetis ?
9 Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis ?
10 neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis ?
11 Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis : Cavete a fermento pharisorum et sadducorum ?
12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisorum et sadducorum.
1 [Mitte panem tuum super transeuntes aquas,quia post tempora multa invenies illum.
2 Da partem septem necnon et octo,quia ignoras quid futurum sit mali super terram.
4 Qui respondens dixit : Scriptum est : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.
31 Appellavitque domus Isral nomen ejus Man : quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi simil cum melle.
16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ?
17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.
37 Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.
38 Et dicit eis : Quot panes habetis ? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt : Quinque, et duos pisces.
39 Et prcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fnum.
40 Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos.
41 Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in clum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos : et duos pisces divisit omnibus.
42 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
43 Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.
48 Ego sum panis vit.
49 Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.
50 Hic est panis de clo descendens : ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.
51 Ego sum panis vivus, qui de clo descendi.
14 Non reliquit hominem nocere eis :et corripuit pro eis reges.
15 Nolite tangere christos meos,et in prophetis meis nolite malignari.