7 Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohredibus grati vit : ut non impediantur orationes vestr.
13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.
19 Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas.
25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,
23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus :
10 Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis : quoniam si quis non vult operari, nec manducet.
19 Scio enim quod prcepturus sit filiis suis, et domui su post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam : ut adducat Dominus propter Abraham omnia qu locutus est ad eum.
8 Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
4 Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros : sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,
2 Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,
3 non vinolentum, non percussorem, sed modestum : non litigiosum, non cupidum, sed
4 su domui bene prpositum : filios habentem subditos cum omni castitate.