9 turb autem, qu prcedebant, et qu sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna filio David : benedictus, qui venit in nomine Domini : hosanna in altissimis.
37 Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam : Hic est Jesus rex Judorum.
6 Qui dicit illis : Nolite expavescere : Jesum quritis Nazarenum, crucifixum : surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.
30 Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit : Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.
18 Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte,
19 et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.
46 Et clamans voce magna Jesus ait : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hc dicens, expiravit.
5 Respondens autem angelus dixit mulieribus : Nolite timere vos : scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quritis.
6 Non est hic : surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.
8 Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum : et vidit, et credidit :
9 nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.
25 Daleth Adhsit pavimento anima mea :vivifica me secundum verbum tuum.
26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me ;doce me justificationes tuas.
28 et exeuntes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,
29 et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes : Ave rex Judorum.
9 [Exsulta satis, filia Sion ;jubila, filia Jerusalem :ecce rex tuus veniet tibi justus, et salvator :ipse pauper, et ascendens super asinamet super pullum filium asin.
6 non est hic, sed surrexit : recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galila esset,
7 dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.
36 et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu.