13 Omnia possum in eo qui me confortat.
17 Signa autem eos qui crediderint, hc sequentur : in nomine meo dmonia ejicient : linguis loquentur novis :
18 serpentes tollent : et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit : super gros manus imponent, et bene habebunt.
11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio,
12 Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti : et pertingens usque ad divisionem anim ac spiritus : compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.
20 Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.
19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici : et nihil vobis nocebit.
39 Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari : Tace, obmutesce. Et cessavit ventus : et facta est tranquillitas magna.
40 Et ait illis : Quid timidi estis ? necdum habetis fidem ? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum : Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei ?
7 Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris : sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.
7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.
8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Juda, et Samaria, et usque ad ultimum terr.
10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
12 alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera qu ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet : quia ego ad Patrem vado.